1513] TO ANDREW AMMONIUS 531
is cui dicaui libellum in castris adest et incidet opportunitas, quaeso
yt hominem meis verbis salutes ac libellum exhibeas. Sic enim
emendaui vt vix eundem esse sit crediturus.
Londini non minus saeuit pestis quam isthic Mars. Itaque Can¬
tabrigiae nos tenemus, quotidie circumspectantes vt commode
auolemus. Sed non datur opportunitas. Et retinent triginta
nobiles quos ad Michaelis expecto. Sixtinus iam euolauit in Braban¬
tiam. Ad Hieronymum emendandum et scholiis illustrandum ita
mihi feruet animus vt afflatus a deo quopiam mihi videar. Tam 15
pene totum emendaui collatione multorum ac veterum exemplarium.
Atque id ago incredibili meo sumptu.
Risi affatim castrensis vitae formam tam graphice in tuis ad
Joannem tuum literis depictam: adeo hinnitus, clamores, equorum
concursus, tubarum clangores, bombardarum tonitrua, fulmina,
o
vomitus aegrotantium, gemitus morientium, oculis subiecisti. O te
felicem si, quod Deus optimus faxit, incolumis nobis redieris! Quam
jucundas in omnem vitam fabulas malorum istorum experientia
ministrabit! Sed te per Musas et Gratias etiam atque etiam oro,
mi Ammoni, memineris id quod proximis admonui literis, vide vt 25
tuto pugnes. Calamo quantum voles ferocias et decem myriadas
hostium eodem confodias die. Rem nostris succedere in tantum
gaudeo vt nec lingua nec literis liceat explicare.
Siquando vises diuum Audomarum et inciderit commoditas, salu¬
tabis Abbatem diui Bertini, singularem patronum meum. Praeterea 30
oeconomum illius Antonium Lutzenburgum, canonicum apud diui
Audomari; tum medicum abbatis et vrbis D. Ghisbertum, duos
candidissimos amicos meos ; ad haec Decanum eius ecclesiae, singu¬
lari probitate virum et literarum amantissimum. Cum quo si
continget colloqui, rogo percontare quid actum sit de Mauricio, 3
meo quondam ministro; cui profecto lubens si quid possim bene¬
fecero. Non ausim abs te tot vexato tum malis, tum vti coniicio
negociis, petere vt aliquando scribas ad nos quoque. Tamen si
quando non grauaberis, erit id mihi tam gratum quam quod gra¬
tissimum. 40
Vt Ioannis tui negocio faueas et vt quam felicissime procedat
adiutares, sciebam necesse non esse vt quisquam te roget, nedum
ego. Noui quanti hominem facias. Ille te diligit vnice, et non
32. D. om. H. 42. adiutes F.
13. nobiles] The first payment of GC. LASS
the pension from Aldington. Cf. p. 501. 35. Mauricio] Cf. Ep. 263. 1.
33. Decanum] Sidrach de Lalaing 41. negocio] It appears from Ep. 282.
(} 28 June 1533), who obtained posses- 38-41 that John of Lorraine had some
sion of the Deanery on 30 Mar. 1513. scheme for his own promotion.