OCR Output

1512] TO JOHN COLET 511

omneis, omnia vitae studia semper huc destinaris, non vt tuis pri¬
uatim commodis consuleres, sed vti patriae ciuibusque tuis quam¬
plurimum prodesses. Neque minus admiror iudicium, qui duas 5
praecipue res delegeris quibus id cumulatissime consequi posses.
Videbas enim amplissimum charitatis fructum in eo situm esse,
si quis assiduis concionibus sacraque doctrina Christum popularium
suorum animis inserat. Quo tu quidem in negocio iam annos com¬
plures versaris, non dicam quanta cum laude, quam tu adeo non 10
spectas vb nec admittas, sed magno certe cum fructu. Quo nomine
Paulus ille tuus, alioqui modestissimus, subinde gloriatur ac sese
sancta quadam insolentia iactat. Deinde quod proximum existi¬
mabas, ludum litterarium longe pulcherrimum ac magnificentissimum
instituisti, vbi sub electissimis ac probatissimis praeceptoribus 15
Britannica pubes rudibus statim annis simul et Christum et optimas
imbiberet litteras; nimirum grauiter intelligens et in hac aetate
yelut haerba spem reipublicae positam esse, et quanti referat in
omnem vitam protinus ab incunabulis optimis imbui.

Jam vero quis non adamet etiam generosam istam animi tui 20
celsitudinem ac sanctam (vt ita dixerim) superbiam, qui vtrunque
hoc in patriam officium ita gratuitum ac syncerum esse volueris,
vt nec ex tot annorum laboriosissimis concionibus vel teruncio
factus sis ditior, cumque tua seminaris spiritalia, nullius vnquam
carnalia messueris, et scholae sumptus, tam videlicet ingentes vt 25
satrapam quoque deterrere possint, solus omneis ferre volueris ?
Et cum vulgus hominum nulla in re libentius socium soleat accer¬
sere, tu patrimonium, tu censum vniuersum, ad haec domesticam
etiam supellectilem, profundere maluisti quam vllum mortalem in
istius gloriae partem admittere. Quaeso, quid istud est aliud quam zo
in vniuersos tuorum liberos, in vniuersos ciues animum plusquam
paternum gerere? Teipsum spolias, vt illos locupletes; teipsum
nudas, vt illos ornes; teipsum laboribus conficis, quo tua soboles
vegeta sit in Christo. Breuiter totum te impendis, vt illos Christo
lucrifacias. 35

Nimium profecto sit inuidus qui talia conanti non impensissime
faueat; impius qui reclamet et obstrepat; hostis Angliae qui non
pro sua virili adiumenti aliquid conferre studeat. Ego sane non
ignarus et quantum Angliae debeam publice et quantopere tibi
priuatim sim obnoxius, officii mei sum arbitratus litterarium aliquod 40
munusculum in ornamentum scholae tuae conferre. Itaque duos
hos nouos De Copia commentarios nouae scholae nuncupare visum
est, opus videlicet cum aptum pueritiae tum non infrugiferum, ni
fallor, futurum. Sed quantum habeat eruditionis quantumue sit

12. tuus] Of. Ep. 181. 15.