12 LETTERS OF ERASMUS [1512
45 vtilitatis allaturus hie labor meus, aliorum esto iudicium. hd
vere mihi sumere possum, argumentum hoc a me primum e
excogitatum et proditum fuisse. Nam quod Iulius Pollux, Graecus
et antiquus autor, singularum rerum vocabula per locos digessit et
synonyma quaedam ac finitima velut in aceruos congessit, quis non
50 videt quam id sit a nostro instituto alienum? Neque enim Isidoros,
Marios aut Philiscos libet commemorare, homines in tantum alienos
a Copia vt ne semel quidem quae sentiunt Latine possint efferre.
Iam vero libellus ille qui Ciceroni inscribitur (ego magis ab aliquo
Ciceronis studioso ex illius scriptis collectum arbitror), quaeso, quid
55 aliud habet quam tumultuariam paucarum vocum congeriem ?
Nos formulas quasdam Copiae ceu fontes ostendere sumus conati,
sic vt a generalibus per gradus ad particulares deueniremus. Quan¬
quam et fateor et doleo huic operi iustam curam defuisse. Siquidem
olim rudem materiam in futurum opus temere congesseramus, ad
60 quam expoliendam plurimis vigiliis, plurimorum authorum lectione
videbam opus fore. Itaque non admodum erat in animo edere;
verum cum intellexissem quosdam his commentariis insidiari, parum¬
que abfuisse quin incastigatissimos etiam ediderint, coactus sum
vtcunque emendatos in lucem emittere. Nam id malum visum
65 est leuius. Bene vale, Colete optime.
Londini. Anno m.p.xm. Tertio kal. Maias
Luciani Dialogi, Tit. v°. London.
Lond. xxix. 2: LB. i. 183. 29 April 1512.
[The preface to Luciani Erasmo interprete Dialogi . . . quorum quaedam recentius,
quaedam annos abhinc octo sunt versa, sed nuper recognita, Paris, Badius, 1 June 1514.
The copy was sent to Badius at this time (Ep. 263 and MHE. i. 15), but for some
reason the publication was delayed ; see MHE. ii. 5 and Epp. 267 and 293, and
for the first edition Ep. 187.]
ERASMVS ROTERODAMVS REVERENDISSIMO IN CHRISTO PATRI
D. GVLIELMO ARCHIEPISCOPO CANTVARIENSI TOTIVS
ANGLIAE PRIMATI S. D.
Mirto ad te Dialogos aliquot Luciani partim nuper a me traduetos,
partim recognitos. Nugas, inquis, mittis; nugas sane, sed literatas,
nimirum vt rideas, si tamen vnquam ridere potes, homo tot curis
districtus, tot negotiorum fluctibus obrutus. Sed cui potius mittam
5 quicquid fuerit illud, seu ludicrum seu serium, quod meae Camoenae
produxerint, quam tibi vnico meo Mecoenati, qui solus et addis
animum Erasmo et alis ingenium et otium suppeditas et ornas
260. 51. Philiscos] Steph. Fieschi 53. libellus] The Synonyma attributed
(Fliscus) of Soncino, fl. 1453, a gram- to Cicero; frequently printed at this
marian whose Synonyma were often time. ES
printed in xv°. 62. insidiari] Cf. Ep. 244. 6n.