Skip to main content
mobile

Nainuwa

  • Search
  • Collections
Englishen
  • Italianoit
LoginRegister
  • Volume Overview
  • Page
  • Text
  • Metadata
Preview
edr_000025/0000

MB_026_B_004

  • Preview
  • PDF
  • Show Metadata
  • Show Permalink
Total Pages
657
Collection
Erasmo da Rotterdam
edr_000025/0546
  • Volume Overview
  • Page
  • Text
  • Metadata
Page 547 [547]
  • Preview
  • Show Permalink
  • JPG
  • TIFF
  • Prev
  • Next
edr_000025/0546

OCR

1512] TO JOHN COLET 511 omneis, omnia vitae studia semper huc destinaris, non vt tuis priuatim commodis consuleres, sed vti patriae ciuibusque tuis quamplurimum prodesses. Neque minus admiror iudicium, qui duas 5 praecipue res delegeris quibus id cumulatissime consequi posses. Videbas enim amplissimum charitatis fructum in eo situm esse, si quis assiduis concionibus sacraque doctrina Christum popularium suorum animis inserat. Quo tu quidem in negocio iam annos complures versaris, non dicam quanta cum laude, quam tu adeo non 10 spectas vb nec admittas, sed magno certe cum fructu. Quo nomine Paulus ille tuus, alioqui modestissimus, subinde gloriatur ac sese sancta quadam insolentia iactat. Deinde quod proximum existimabas, ludum litterarium longe pulcherrimum ac magnificentissimum instituisti, vbi sub electissimis ac probatissimis praeceptoribus 15 Britannica pubes rudibus statim annis simul et Christum et optimas imbiberet litteras; nimirum grauiter intelligens et in hac aetate yelut haerba spem reipublicae positam esse, et quanti referat in omnem vitam protinus ab incunabulis optimis imbui. Jam vero quis non adamet etiam generosam istam animi tui 20 celsitudinem ac sanctam (vt ita dixerim) superbiam, qui vtrunque hoc in patriam officium ita gratuitum ac syncerum esse volueris, vt nec ex tot annorum laboriosissimis concionibus vel teruncio factus sis ditior, cumque tua seminaris spiritalia, nullius vnquam carnalia messueris, et scholae sumptus, tam videlicet ingentes vt 25 satrapam quoque deterrere possint, solus omneis ferre volueris ? Et cum vulgus hominum nulla in re libentius socium soleat accersere, tu patrimonium, tu censum vniuersum, ad haec domesticam etiam supellectilem, profundere maluisti quam vllum mortalem in istius gloriae partem admittere. Quaeso, quid istud est aliud quam zo in vniuersos tuorum liberos, in vniuersos ciues animum plusquam paternum gerere? Teipsum spolias, vt illos locupletes; teipsum nudas, vt illos ornes; teipsum laboribus conficis, quo tua soboles vegeta sit in Christo. Breuiter totum te impendis, vt illos Christo lucrifacias. 35 Nimium profecto sit inuidus qui talia conanti non impensissime faueat; impius qui reclamet et obstrepat; hostis Angliae qui non pro sua virili adiumenti aliquid conferre studeat. Ego sane non ignarus et quantum Angliae debeam publice et quantopere tibi priuatim sim obnoxius, officii mei sum arbitratus litterarium aliquod 40 munusculum in ornamentum scholae tuae conferre. Itaque duos hos nouos De Copia commentarios nouae scholae nuncupare visum est, opus videlicet cum aptum pueritiae tum non infrugiferum, ni fallor, futurum. Sed quantum habeat eruditionis quantumue sit 12. tuus] Of. Ep. 181. 15.

Structural

Custom

Image Metadata

Image width
1364 px
Image height
2396 px
Image resolution
300 px/inch
Original File Size
823.5 KB
Permalink to jpg
edr_000025/0546.jpg
Permalink to ocr
edr_000025/0546.ocr

Nainuwa

LoginRegister

User login

CAPTCHA
This question is for testing whether or not you are a human visitor and to prevent automated spam submissions.
I forgot my password
  • Search
  • Collections
Englishen
  • Italianoit