OCR Output

1497] FOR HENRY NORTHOFF TO CHRISTIAN 183

Iam iisdem in vinetis deambulabam omne spacium remetiens, sed
solus; omnia veris simillima. Subibat animum multa de te cogi¬
tatio; desyderabam veterem illam consuetudinem nostram. Venie¬
bat in mentem tuus ille animus plusquam fraternus.

Iam sollicitus eram quid ageres, quid valeres, satin’ saluae res ; 6o
quod complusculis mensibus nihil a te nunciaretur. Et ecce de
improuiso fis obuius, tanquam ociose deambulans, vultu quidem
nitido et cute bene curata. Iam hoc primum faustae tuae valetudinis
omen accipio, mi Christiane. Ita te totum Morpheus ille effinxerat,
vt ne tu quidem ipse tui tam sis similis quam imago illa, Ac me 65
quidem conspecto familiarius tuo quodam more visus es subridere.
Alterum id mihi est omen te recte valere. Deinde gestientes accur¬
rimus vtrique, consalutamus. Ibi ego fusis prae gaudio lachrymis
‘Tene’ inquam ‘teneo, mea voluptas, mi frater animo maxime
desyderate meo ? Quid fit? Quis te nobis vel deus vel casus obtulit ? 70
Vigilansne te video an imagine fallaci deludor ?’ Tum tu: ‘Ego
quidem, o animae dimidium meae, caetera perbelle valui; sed quod
iucundissimo tuo conuictu carerem, plusquam dimidiatus mihi
viuere videbar, meliore animae meae portione distracta? At ego
‘Neutiquam tibi concedam’ inquam ‘vt tu mei, quam ego tui 75
desyderium tulerim, impatientius tuleris. Sed age doce, quidnam
repente accidit quod tam immensum iter remensus Parrhisios
repetere volueris? Nam vt plurimum a nobis desyderabaris, ita nihil
minus quam tuum conspectum sperabamus.’ ‘ Audies’ inquiebas ;
‘neque enim me pudebit vt res habet fateri. 80

‘Vbi ad illa Mercurialia mea negocia redissem, mirum est dictu
quam mihi coeperim displicere, tibi inuidere, mihi irasci, quod san¬
ctissimo Musarum contubernio relicto ad prophanas illas curas
reuertissem. Mene sic desipuisse, vt vllum lucrum tanti habuerim,
cui sanctissima studia posthaberem? Tum quidem mellita illa 85
Erasmi oratio animo obuersabatur, qua me his ipsis in vineis tan¬
quam in alium hominem transformabat; multa in huius quaestus
sordes et incommoda disserens, cum bonas literas ita cum omni
genere rerum conferebat, vt cum nullis omnino conferendas osten¬
deret: solas illas esse proprias hominis opes, neque dari a fortuna 90
neque eripi posse ; vsu augeri, non minui ; meliores fieri, non deteri ;
non senescere cum forma et viribus corporis ; non contingere ignauis,
vt honores ; non auocare hominem a virtute, sed instruere ; eas solas
tranquillare animum nostrum, semper parata esse praesidia : demum
sine his ne homines quidem nos esse. Sed quid ego perstringo quae 95
ille vix duabus horis perorauit? His ego inflammatus, Itane fiet,
inquam ? Henricus literarum tanto melioribus mercibus ditatur, et
ego prophanis immersus negociis bene coepta turpiter relinquam ?