Quid multa? Victus inuidia abrupi me, et omnibus relictis hue
100 aduolaui, ne diutius essem a vestro contubernio alienus. Nunc tuae
facilitatis erit transfugam in vestra castra recipere, posthac certum
militem futurum.’
Tum ego nimio miratus opere ‘Per Deum immortalem,” inquam
‘quid narras? Itane inuidia tua te nobis restituit, imo te tibi?
1050 faustam felicemque inuidiam! Verum si nunc te quam sis
fortunatus doceam, credo tibiipsi incipies inuidere.’ Hic tu, ‘Quin
tu igitur festinas istud exponere? Quid obticuisti?’ At ego ‘Vix
tandem,’ inquam ‘o mi Christiane; curae leues loquuntur, ingentes
stupent. Quicquid est in coelo syderum, quicquid deorum, omnia
11o me, tuum Henricum, benigno vultu respiciunt. Prorsus deorum
vitam adepti sumus, si modo bono hoc perpetuo liceat frui.’ Thi tu
magis accensus audiendi cupiditate, ‘ Gratulor, ita me Musae amont,
frater. Verum, vt vere tibi possim gratulari, quaeso rem paucis
expedias” Atque ego ‘Summum ’ inquam ‘bonum, si quod est in
115 hac vita summum bonum, superum numine mihi contingit; quod ne
optare quidem vnquam sum ausus. Iam diuinas, opinor, quid ego
sim assequutus. Quid enim vel magis ex voto vel ex vsu potuit
obtingere quam praeceptor tum eruditus tum amicus? Habeo
omnium tum eruditissimum tum amicissimum ; Erasmum, inquam,
120 illum diu misere petitum : deinde habeo possideoque solus, potior
proprio, fruor assidue, totus toto noctes diesque. Quid quaeris?
Heliconem ipsum intra cubiculi mei parietes teneo. Quid est in
Musarum choro viuere, si hoc non est? Omnia apud nos tum seria
tum ludicra, ocia negocia literis condiuntur. Inter prandendum de
125 literis garritur, coenae literariis condimentis lautae sunt. Inter
deambulandum de literis nugamur, ne leuiores quidem lusus nostri
a literis sunt alieni; de literis confabulantes somnus opprimit;
dormientium literata sunt somnia, experrecti a literis diem auspica¬
mur. Ludere mihi videor, non studere, et tamen nune demum
130 studere me sentio.
‘ Verum ne solitudinem nostram contemnas, multi cotidie nobiscum
pransitant ac coenitant, quanquam ipsi satis multi sumus qui
Gratiarum numerum repraesentemus; verum ita libet quotidie
adhibere compotores varios. Quos, inquies? Ne tu istos cogites,
135 qui calices exiccant ; veteres illos amicos nostros nosti commodissi¬
mos, qui sumptum non adferunt, voluptatem adducunt. De probatis
autoribus loquor. Conuiuium inituri, quem, inquimus, potissimum
ad conuiuium vocabimus? Quid si adhibeatur Macrobius? Adhi¬
beatur ; sed bellaria sua, non somnium adferat. Aut certe vocetur