Skip to main content
mobile

Nainuwa

  • Search
  • Collections
Englishen
  • Italianoit
LoginRegister
  • Volume Overview
  • Page
  • Text
  • Metadata
Preview
edr_000025/0000

MB_026_B_004

  • Preview
  • PDF
  • Show Metadata
  • Show Permalink
Total Pages
657
Collection
Erasmo da Rotterdam
edr_000025/0214
  • Volume Overview
  • Page
  • Text
  • Metadata
Page 215 [215]
  • Preview
  • Show Permalink
  • JPG
  • TIFF
  • Prev
  • Next
edr_000025/0214

OCR

1497] FOR HENRY NORTHOFF TO CHRISTIAN 183 Iam iisdem in vinetis deambulabam omne spacium remetiens, sed solus; omnia veris simillima. Subibat animum multa de te cogitatio; desyderabam veterem illam consuetudinem nostram. Veniebat in mentem tuus ille animus plusquam fraternus. Iam sollicitus eram quid ageres, quid valeres, satin’ saluae res ; 6o quod complusculis mensibus nihil a te nunciaretur. Et ecce de improuiso fis obuius, tanquam ociose deambulans, vultu quidem nitido et cute bene curata. Iam hoc primum faustae tuae valetudinis omen accipio, mi Christiane. Ita te totum Morpheus ille effinxerat, vt ne tu quidem ipse tui tam sis similis quam imago illa, Ac me 65 quidem conspecto familiarius tuo quodam more visus es subridere. Alterum id mihi est omen te recte valere. Deinde gestientes accurrimus vtrique, consalutamus. Ibi ego fusis prae gaudio lachrymis ‘Tene’ inquam ‘teneo, mea voluptas, mi frater animo maxime desyderate meo ? Quid fit? Quis te nobis vel deus vel casus obtulit ? 70 Vigilansne te video an imagine fallaci deludor ?’ Tum tu: ‘Ego quidem, o animae dimidium meae, caetera perbelle valui; sed quod iucundissimo tuo conuictu carerem, plusquam dimidiatus mihi viuere videbar, meliore animae meae portione distracta? At ego ‘Neutiquam tibi concedam’ inquam ‘vt tu mei, quam ego tui 75 desyderium tulerim, impatientius tuleris. Sed age doce, quidnam repente accidit quod tam immensum iter remensus Parrhisios repetere volueris? Nam vt plurimum a nobis desyderabaris, ita nihil minus quam tuum conspectum sperabamus.’ ‘ Audies’ inquiebas ; ‘neque enim me pudebit vt res habet fateri. 80 ‘Vbi ad illa Mercurialia mea negocia redissem, mirum est dictu quam mihi coeperim displicere, tibi inuidere, mihi irasci, quod sanctissimo Musarum contubernio relicto ad prophanas illas curas reuertissem. Mene sic desipuisse, vt vllum lucrum tanti habuerim, cui sanctissima studia posthaberem? Tum quidem mellita illa 85 Erasmi oratio animo obuersabatur, qua me his ipsis in vineis tanquam in alium hominem transformabat; multa in huius quaestus sordes et incommoda disserens, cum bonas literas ita cum omni genere rerum conferebat, vt cum nullis omnino conferendas ostenderet: solas illas esse proprias hominis opes, neque dari a fortuna 90 neque eripi posse ; vsu augeri, non minui ; meliores fieri, non deteri ; non senescere cum forma et viribus corporis ; non contingere ignauis, vt honores ; non auocare hominem a virtute, sed instruere ; eas solas tranquillare animum nostrum, semper parata esse praesidia : demum sine his ne homines quidem nos esse. Sed quid ego perstringo quae 95 ille vix duabus horis perorauit? His ego inflammatus, Itane fiet, inquam ? Henricus literarum tanto melioribus mercibus ditatur, et ego prophanis immersus negociis bene coepta turpiter relinquam ?

Structural

Custom

Image Metadata

Image width
1411 px
Image height
2413 px
Image resolution
300 px/inch
Original File Size
882.76 KB
Permalink to jpg
edr_000025/0214.jpg
Permalink to ocr
edr_000025/0214.ocr

Nainuwa

LoginRegister

User login

CAPTCHA
This question is for testing whether or not you are a human visitor and to prevent automated spam submissions.
I forgot my password
  • Search
  • Collections
Englishen
  • Italianoit