OCR Output

182 LETTERS OF ERASMUS [1497

gaudeant, immensoque spacio perniciter exacto suos amores inuisant :
siue mens humana, quoniam ignea est miraeque agilitatis, simul
atque omnia corporis organa somnolenti illi vapores occupauerint,
illa interim ocii impatiens crassis illis nebulis obluctatur, et vel
20 ipsa sibi fixas illic imagines renouat, vel ex diuersis vaporum discur¬
sibus diuersas sibi rerum facies depingit: siue, vt poetae narrant,
rex quidam placidissimus ac deus humani generis amantissimus
quem somnum vocant, vbi artus sensusque mortalium diutinis
operis fatigatos aspersit succo Letheo, suique oblitos dulci quiete
25 reficit, Morpheum quendam fingendarum formarum mirificum
artificem in terras emittit, qui leui volatu nunc in huius nune illius
cubiculum illapsus notas vnicuique imagines repraesentat : siue ex
vlmo illa ingenti huiusmodi visa, geminis portis ad nos euolant. Quod
si non omnia mentiuntur poetae, cornea porta venisse non dubitem
30 quod nuper mihi accidit somnium, longe omnium iucundissimum ;
quod me quidem ordine narrare non pigebit, modo tibi audire non
sit molestum.
Calendis Augusti, qui quidem mihi dies omnium multo candidissi¬
mus effulsit, cum hilare, suauiter, prorsusque laute coenauissemus—
35 Quinam et quot, rogabis? Tres animae, quibus nihil vnquam terra
tulit sanctius candidiusque, Erasmus nunc plane noster, Augustinus
communis quidem omnium amicus, tum tibi peculiariter deditus, ego
tertius ; tu non omnino aberas. Bellissimi prorsus homunculi, tum
tempus aptum, locus lectus, apparatus non neglectus. Quoties ibi
40 salutatus Christianus? quoties nominatus? quoties desyderatus ?
Num quem dextrae auris tinnitum sensisti, Christiane? Post
mensas secundas prodeambulatum est, et quidem illic vbi se semel
atque iterum tecum spatiatum narrabat Erasmus, cum mellitis
sermonibus ebrii inter vineta reptantes oberraretis, tum cum te
45 facundis illis suis hortatibus a sordidissimis curis auocaret totumque
in literarum amorem raperet. Agnoscisne locum, Christiane? Ibi
nos Erasmus literatis fabulis multo quidem lautius pauit quam
coena. Adeo multa repetebat antiqua tanto orationis lepore, vt me
quidem coelesti quadam voluptate afflauerit. Domum reuersi, in
so multam noctem de te sermonem traximus. Itum est vix demum
dormitum, me quidem partim ex coena et potatiuncula largiore,
partim ex deambulandi labore (nam pigritiam meam satis nosti)
somnus altior oppressit. Ibi vero, quod ait Claudianus,
Omnia quae sensu voluuntur . . diurno,

55 Pectore sopito reddidit amica quies.
26. leni H. 27. siue 7°: sicut E,
28. vlmo] Cf. Verg. Aen. 6. 283. 38. Bellissimi] Varro ap. Gell. 13. 11.

geminis portis] Cf. ibid. 893-5- 53.. Claudianus] vi Cons, Honor. Praef.1,2.