OCR Output

1496 | TO HENRY OF BERGEN 163

erunt, dicare certum sit, siue quod hee eiusmodi iudicassem, que 75
tue benignitati probatum iri facile diuinarem: quippe in quibus
due quedam res, quarum vtriusque te semper amantissimum noui,
copulate cernerentur, cum eruditione insigni probitas non vulgaris ;
quarum quidem coniunctione vt nihil existit pulchrius absolutius¬
que, ita rarius nihil. Nam in plerisque mores quidem veneramur, 8o
at eruditionem, sine qua manca quodam modo virtus videtur,
desideramus. Contra fere fit vt ii quibus felicius ingenium contigit,
nescio quo pacto aut ad glorie inane studium male erecti sunt aut
ad lasciuiam peius procliues; ceterum a Christiane religionis
pietate simplicitateque abhorrent. Quare recentioribus his poetis, 85
atque adeo Christianis, subirasci mecum interdum soleo, quod in
deligendis sibi archetypis Catullum, Tibullum, Propercium, Nasonem
quam diuum Ambrosium, quam Paulum Nolanum, quam Pruden¬
tium, quam Iuuencum, quam Mosen, quam Dauid, quam Salomonem
sibi proponere malint, tanquam non sponte sint Christiani. go
Sed reprimam me ne plus satis, presertim in amasios quondam
meos, vt isti me insimulant. Equidem cum meo Gaguino libens
sentio, qui ecclesiasticas quoque materias vernaculis opibus splen¬
descere posse putat, modo pura adsit oratio. Neque improbauerim
Aegyptiam adhiberi supellectilem; verum totam Aegyptum transferri 95
non placet. Qua in re Baptista ille Mantuanus palmariam meo
iudicio operam nauauit. Qui vt cum Marone communem patriam
sortitus est, ita ad Maronis eruditionem non parum accessit; qui
mihi non alio iure Christianus Maro videtur appellandus quam
quo Firmianum Lactantium Agricola Christianum Ciceronem solebat 100
appellare. Et nisi me fallit augurium, erit, erit aliquando Baptista
suo conciue gloria celebritateque non ita multo inferior, simul
inuidiam anni detraxerint. Habet, habet fortunatissimus ille Car¬
melitarum ordo quo sibi placeat, quo cunctos prouocet. Neque
tamen huic iam seni Guielmum adhuc adolescentem ausim equare ; 105
quanquam his progymnasmatis in summam spem ducor Steynense
illud rus aliquando habiturum quod Mantua iam bis felix nequeat
contemnere. Nam qui tam feliciter abortum fecit, qualem fetum
legitimo partu pollicitetur? Primi partus qum in nonnullis animan¬
tibus tum in ingeniis inanes fere prouenire solent, Si tam leta 110
sunt Guielmi inania, que tandem erit illa matura solidaque fruges ?
Ad miraculi cumulum facit patrie barbaries, preceptorum penuria,
honosque nullus apud nos studiis habitus. Quare si qui forte
nasutuli in hec inciderint, etiam atque etiam premonitos velim vt
etatis, vt patrie, vt cure rationem habeant, eque his preludiis hominis 115
ingenium non metiantur, sed coniiciant potius ex herbe luxuria soli
fertilitatem. Et si que neglectiora offenderint, lusisse Guielmum