35 Addebat non minus festiue iampridem fetus illos suos, tanquam
abortiuos eoque degeneres nulliusque spei futuros, parenti inuisos
haberi. ‘Me’ inquit ‘ipsum facere pietas prohibet volentem; tu
Harpagus esto.’ Simulque exponendos tradidit, nihil minus
veritus quam quod consequtum est. Ego siquidem ex Harpago
4o nominato primum Ciri, deinde Mosi, Oedipi, Romuli delectatus
omine, pie fraudulentus clam educandos putaui quos ille impie
seuerus prodidisset; in spem videlicet erectus futurum aliquando
vt illa parenti desperata soboles effloresceret ac patre etiam inuito
regno potiretur.
45 Itaque periisse simulans Parrhisios repeto predamque mecum aufero,
Hic ne solus adeo furto potirer, non me contineo quin intimis
aliquot amicis aperiam, perpaucis quidem initio, deinde (vt fit) res
ad complusculos serpsit. Quid multa? Denique vniuersi agmine
in me facto efflagitarunt, ne tante spei primicias inuidus premerem,
zo sed tot studiosis adolescentibus id muneris gratificarer; obiter
interminati, cum bona quam cum mala gratia facere preoptarem.
Mihi quidem, antistes ornatissime, doctissimi modestissimique
adolescentis ingenium semper admirationi fuit, nihilque vnquam
mediocre, nedum humile, nihil non egregium a tali indole expectan¬
55 dum iudicaui. Meo tamen vnius iudicio non satis fidebam, veritus
ne coniunctissimi hominis amore allucinatus parum recte perspicerem.
Verum vbi Robertus Gaguinus, quo vno litterarum parente, antistite,
principe Frantia non iniuria gloriatur, Guielmi mei carmina
magnopere probauisset vltroque vt ederem hortaretur, eius iudicio
6o facile acquieui. Quid enim tanti viri vel moribus vel doctrine non
tribuendum existimem? Nec me fallit adeo saeuas a Guielmo mihi
lites paratas, et quidem Demeanas: o coelum, o terra, o maria
Neptunni. . Expectande epistolae sexcentis conuiciis referte. Male¬
ficum, proditorem clamabit. In ius denique trahet, opinor. Quid
65 calumnie comminiscar? Quo me colore tuebor? Cicerone opus
fuerit; verum vt par etiam ipse futurus sit vereor. Sed Mitionem
imitabor, non pessimum impudentium causarum defensorem.
Dicam preter ius me furti accusari, quod (vt vere a Pytagora
dictum est) amicorum inter se communia sint omnia. Aut certe
zo cum Cherea Therentiano magis ingenue fatebor amore me, non odio,
peccasse.
Vtcunque tamen ille feret, humanissime Presul, ego meum
furtum plane atratum prodire nolens, tui nominis auspicio prodire
volui; siue quod tibi vnico Mecenati omnia mea studia, quecunque
72. Vtrüque a : corr. LB.