164 LETTERS OF ERASMUS [1496
hec meminerint, non scripsisse. Sique nimia videbuntur, meliorem
esse spem luxuriantis quam frugalis ingenii cogitent. Diminuto
120 enim non tam facile additur quam nimio detrahitur. Preterea si
qua liberiora acerbioraque videbuntur, Acciani responsi meminisse
non pigeat; qui qum adolescens Pacuuio, tragico quidem et illi sed
iam admodum etate grandi, tragediam quam Atreum inscripsit
desideranti legisset, atque is omnia sibi probari quidem dixisset,
125 subdura tamen atque acerbiora videri, ‘ Fateor,’ inquit ‘nec me sane
istius rei penitet. Nam quod in pomis est, idem aiunt in ingeniis
euenire ; que dura et acerba nascuntur, post fiunt mitia et iucunda.’
Mihi certe in hoc carminis genere, in quo post Horatium nemo
fere nobilis extitit, Guielmi mei libertas non displicet; tum quod
130 locupletissime vene sit argumentum, in tantis lyricorum numerorum
angustiis copie indulgere, tum quod Quintiliano non placuisse video
eos qui procellam metuentes nunquam se pelago credunt et, vt ille
ait, manum semper intra pallium continent. Horatianas Odas idem
collaudat solasque fere lectu dignas iudicat, quod insurgant nonnun¬
135 quam et foeliciter audeant.
Sed nimium extendimus epistolam. Lectori semel dicam, si quid
in his Odis offendet, me, non Guielmum, reprehendat. Tu vero, vt
ad te redeam, antistes amplissime, hos infantes expositicios ac
plusquam orphanos in alumnos tuos me tradente si referes, antiqua
140 tua humanitate dignum feceris. Parentem minime desyderabunt,
si tu illis patronus contigeris. Desino plura. En adsunt ipsi mea
opera vtcunque adornati. Bene vale, nosque commendatos habe.
Parrhisiis. a Christo nato anno 1496. Septimo idus Nouembres.
50. To NicHoLas WERNER.
Vita Erasmi p. 196. ( Paris.)
Lond. xxxi. 27: LB. App. 504. (January 1497.)
[The date is fixed by the procession. Also ef. Epp. 51, 2 for Erasmus’ illness
and the praise of Herman. ]
ERASMVS ROTERODAMVS RELIGIOSO PATRI NICOLAO WERNERO S. D.
SALVE, pater obseruantissime. Scripsi pridem ad tuam paternitatem,
verum arbitror tabellarium non reddidisse. Spero te bene valere,
nos satis valemus. Nuper in quartanam incideramus, sed conualui¬
123. Atteum a. 142. vtrique a: corr, LB.
121. Acciani] Gell. 13. 2. composed many years later. From
131. Quintiliano] Inst. 12. ro. 21. the description there given of the
134. collaudat] Inst. 10. I. 96. power of the saint and the powerless¬
50. 1. Seripsi] Ep. 48, ness of the physician, Wm. Cop,
3. quartanam] See Zrasmi Diuue there can be little doubt that he is
Genouefae praesidio a quartana febreliberati the physician mentioned here. Theepi¬
Carmen, Freiburg, Io, Emmeus, 1532; sode was repeated in 1500. Of. Ep. 124.