Skip to main content
mobile

Nainuwa

  • Search
  • Collections
Englishen
  • Italianoit
LoginRegister
  • Volume Overview
  • Page
  • Text
  • Metadata
Preview
edr_000025/0000

MB_026_B_004

  • Preview
  • PDF
  • Show Metadata
  • Show Permalink
Total Pages
657
Collection
Erasmo da Rotterdam
edr_000025/0194
  • Volume Overview
  • Page
  • Text
  • Metadata
Page 195 [195]
  • Preview
  • Show Permalink
  • JPG
  • TIFF
  • Prev
  • Next
edr_000025/0194

OCR

1496 | TO HENRY OF BERGEN 163 erunt, dicare certum sit, siue quod hee eiusmodi iudicassem, que 75 tue benignitati probatum iri facile diuinarem: quippe in quibus due quedam res, quarum vtriusque te semper amantissimum noui, copulate cernerentur, cum eruditione insigni probitas non vulgaris ; quarum quidem coniunctione vt nihil existit pulchrius absolutiusque, ita rarius nihil. Nam in plerisque mores quidem veneramur, 8o at eruditionem, sine qua manca quodam modo virtus videtur, desideramus. Contra fere fit vt ii quibus felicius ingenium contigit, nescio quo pacto aut ad glorie inane studium male erecti sunt aut ad lasciuiam peius procliues; ceterum a Christiane religionis pietate simplicitateque abhorrent. Quare recentioribus his poetis, 85 atque adeo Christianis, subirasci mecum interdum soleo, quod in deligendis sibi archetypis Catullum, Tibullum, Propercium, Nasonem quam diuum Ambrosium, quam Paulum Nolanum, quam Prudentium, quam Iuuencum, quam Mosen, quam Dauid, quam Salomonem sibi proponere malint, tanquam non sponte sint Christiani. go Sed reprimam me ne plus satis, presertim in amasios quondam meos, vt isti me insimulant. Equidem cum meo Gaguino libens sentio, qui ecclesiasticas quoque materias vernaculis opibus splendescere posse putat, modo pura adsit oratio. Neque improbauerim Aegyptiam adhiberi supellectilem; verum totam Aegyptum transferri 95 non placet. Qua in re Baptista ille Mantuanus palmariam meo iudicio operam nauauit. Qui vt cum Marone communem patriam sortitus est, ita ad Maronis eruditionem non parum accessit; qui mihi non alio iure Christianus Maro videtur appellandus quam quo Firmianum Lactantium Agricola Christianum Ciceronem solebat 100 appellare. Et nisi me fallit augurium, erit, erit aliquando Baptista suo conciue gloria celebritateque non ita multo inferior, simul inuidiam anni detraxerint. Habet, habet fortunatissimus ille Carmelitarum ordo quo sibi placeat, quo cunctos prouocet. Neque tamen huic iam seni Guielmum adhuc adolescentem ausim equare ; 105 quanquam his progymnasmatis in summam spem ducor Steynense illud rus aliquando habiturum quod Mantua iam bis felix nequeat contemnere. Nam qui tam feliciter abortum fecit, qualem fetum legitimo partu pollicitetur? Primi partus qum in nonnullis animantibus tum in ingeniis inanes fere prouenire solent, Si tam leta 110 sunt Guielmi inania, que tandem erit illa matura solidaque fruges ? Ad miraculi cumulum facit patrie barbaries, preceptorum penuria, honosque nullus apud nos studiis habitus. Quare si qui forte nasutuli in hec inciderint, etiam atque etiam premonitos velim vt etatis, vt patrie, vt cure rationem habeant, eque his preludiis hominis 115 ingenium non metiantur, sed coniiciant potius ex herbe luxuria soli fertilitatem. Et si que neglectiora offenderint, lusisse Guielmum

Structural

Custom

Image Metadata

Image width
1511 px
Image height
2570 px
Image resolution
300 px/inch
Original File Size
1005.11 KB
Permalink to jpg
edr_000025/0194.jpg
Permalink to ocr
edr_000025/0194.ocr

Nainuwa

LoginRegister

User login

CAPTCHA
This question is for testing whether or not you are a human visitor and to prevent automated spam submissions.
I forgot my password
  • Search
  • Collections
Englishen
  • Italianoit