OCR Output

1496] TO HENRY OF BERGEN 161

and was sent back, his brother John being at the same time deprived of his

office of Chamberlain, He reached Château Cambrésis in Sept. 1502 (Macquéreau,

Ohronicque de Bourgoigne, ed. Buchon, 1838, p. 6) and died there shortly afterwards

(Molinet, 318). For his will, which is preserved in the archives of Bergen, see

MSH. 1862. pp. 415-7.]

DESYDERIVS HERASMVS CANONIOVS ORDINIS DIVI AVRELII
AVGVSTINI PIENTISSIMO IN CHRISTO PATRI HENRICO

ANTISTITI CAMERACENSI SALVTEM DICIT.

Ecevem me vno confidentius furacem vidisti? Quid istud
principii est, inquies? Dabit veniam meae fiducie vel ingenio tua
humanitas, antistitum ornatissime. Qum enim rara quadam atque
admirabili mixtura ita prestantissimus esses vt nihil te vno facilius
ac popularius, ita facillimus vt nihil augustius; libuit tamen in
presentiarum humanitatis tue potius quam magnitudinis meminisse,
tuaque cum beatitudine paulisper, si fas est, iocari. Quid, inquam,
me vno confidentius? Quid huic simile Phormio ille Therentianus
designauit? Parum audax visum est facinus alienum inuito domino
sustulisse, ni furtum insuper meum ipse proderem, imo ostentarem,
atque adeo (quod est impudentissimo impudentius) tibi; nihil neque
tuam censuram veritus neque tabulas neque leges, sed ne seueram
quidem illam Qu. Scaeuolae interpretationem: Quod cui seruandum
datum est, si id vsus est, siue quod vtendum acceperit ad aliam
rem atque accepit vsus est, furti se obligauit. Qua saltem calumnia
hine elabi queam? Cui non facinus culleo dignum videatur?
Verum hoc vnum modo mihi concedat tua equanimitas; liceat
paucis pro causa dicere. Vbi rem cognoris ordine, Herasmum non
modo absolues, verum tu tanquam alter Apollo Mercuriale furtum
meum et ridebis et probabis.

Guielmus Harmanus Goudensis, quo vno semper et a teneris (vt
Greci. dicunt) vnguiculis qum omnibus in rebus tum liberalibus
studiis Patroclo Perithooque iucundissimo sum vsus, prima ac
summa nostre Hollandie spes est; que qum antehac inculta squali¬
daque nil nisi sentes, carduos, syluestriaque effuderit, cepit Vix
denique Italiam aliquam frugem parturire. Cuius quidem primicias
plurimis de causis tuo nomini placuit immolare. Apud hune pridem,
qum valetudinis confirmande gratia aliquot dies cessarem, inter
multa que nostro more familiarissime simulque iucundissime con¬
ferebamus, Odas quasdam, quibus ille adolescens admodum preluserat,
eruit atque depromit; scilicet vt me censore abolerentur. Aiebat
enim suo more tum verecunde tum facete eiusmodi sibi videri illas
quarum mende ne sexcentis quidem lituris tolli nequirent, vnica
possent; neque Apolline eas sed Vulcano Neptunoque dignas arbitrari.

18. Scaeuolae] Gell. 7. 15. 2. 19. Apollo] Hor. Carm. 1. 10. 9-12.

en

20