OCR
162 LETTERS OF ERASMUS [1496 35 Addebat non minus festiue iampridem fetus illos suos, tanquam abortiuos eoque degeneres nulliusque spei futuros, parenti inuisos haberi. ‘Me’ inquit ‘ipsum facere pietas prohibet volentem; tu Harpagus esto.’ Simulque exponendos tradidit, nihil minus veritus quam quod consequtum est. Ego siquidem ex Harpago 4o nominato primum Ciri, deinde Mosi, Oedipi, Romuli delectatus omine, pie fraudulentus clam educandos putaui quos ille impie seuerus prodidisset; in spem videlicet erectus futurum aliquando vt illa parenti desperata soboles effloresceret ac patre etiam inuito regno potiretur. 45 Itaque periisse simulans Parrhisios repeto predamque mecum aufero, Hic ne solus adeo furto potirer, non me contineo quin intimis aliquot amicis aperiam, perpaucis quidem initio, deinde (vt fit) res ad complusculos serpsit. Quid multa? Denique vniuersi agmine in me facto efflagitarunt, ne tante spei primicias inuidus premerem, zo sed tot studiosis adolescentibus id muneris gratificarer; obiter interminati, cum bona quam cum mala gratia facere preoptarem. Mihi quidem, antistes ornatissime, doctissimi modestissimique adolescentis ingenium semper admirationi fuit, nihilque vnquam mediocre, nedum humile, nihil non egregium a tali indole expectan55 dum iudicaui. Meo tamen vnius iudicio non satis fidebam, veritus ne coniunctissimi hominis amore allucinatus parum recte perspicerem. Verum vbi Robertus Gaguinus, quo vno litterarum parente, antistite, principe Frantia non iniuria gloriatur, Guielmi mei carmina magnopere probauisset vltroque vt ederem hortaretur, eius iudicio 6o facile acquieui. Quid enim tanti viri vel moribus vel doctrine non tribuendum existimem? Nec me fallit adeo saeuas a Guielmo mihi lites paratas, et quidem Demeanas: o coelum, o terra, o maria Neptunni. . Expectande epistolae sexcentis conuiciis referte. Maleficum, proditorem clamabit. In ius denique trahet, opinor. Quid 65 calumnie comminiscar? Quo me colore tuebor? Cicerone opus fuerit; verum vt par etiam ipse futurus sit vereor. Sed Mitionem imitabor, non pessimum impudentium causarum defensorem. Dicam preter ius me furti accusari, quod (vt vere a Pytagora dictum est) amicorum inter se communia sint omnia. Aut certe zo cum Cherea Therentiano magis ingenue fatebor amore me, non odio, peccasse. Vtcunque tamen ille feret, humanissime Presul, ego meum furtum plane atratum prodire nolens, tui nominis auspicio prodire volui; siue quod tibi vnico Mecenati omnia mea studia, quecunque 72. Vtrüque a : corr. LB. 62. Demeanas] Ter. 44. 700. 70. Cherea] Eun. 877, 8.