OCR
1496] TO HENRY OF BERGEN 161 and was sent back, his brother John being at the same time deprived of his office of Chamberlain, He reached Château Cambrésis in Sept. 1502 (Macquéreau, Ohronicque de Bourgoigne, ed. Buchon, 1838, p. 6) and died there shortly afterwards (Molinet, 318). For his will, which is preserved in the archives of Bergen, see MSH. 1862. pp. 415-7.] DESYDERIVS HERASMVS CANONIOVS ORDINIS DIVI AVRELII AVGVSTINI PIENTISSIMO IN CHRISTO PATRI HENRICO ANTISTITI CAMERACENSI SALVTEM DICIT. Ecevem me vno confidentius furacem vidisti? Quid istud principii est, inquies? Dabit veniam meae fiducie vel ingenio tua humanitas, antistitum ornatissime. Qum enim rara quadam atque admirabili mixtura ita prestantissimus esses vt nihil te vno facilius ac popularius, ita facillimus vt nihil augustius; libuit tamen in presentiarum humanitatis tue potius quam magnitudinis meminisse, tuaque cum beatitudine paulisper, si fas est, iocari. Quid, inquam, me vno confidentius? Quid huic simile Phormio ille Therentianus designauit? Parum audax visum est facinus alienum inuito domino sustulisse, ni furtum insuper meum ipse proderem, imo ostentarem, atque adeo (quod est impudentissimo impudentius) tibi; nihil neque tuam censuram veritus neque tabulas neque leges, sed ne seueram quidem illam Qu. Scaeuolae interpretationem: Quod cui seruandum datum est, si id vsus est, siue quod vtendum acceperit ad aliam rem atque accepit vsus est, furti se obligauit. Qua saltem calumnia hine elabi queam? Cui non facinus culleo dignum videatur? Verum hoc vnum modo mihi concedat tua equanimitas; liceat paucis pro causa dicere. Vbi rem cognoris ordine, Herasmum non modo absolues, verum tu tanquam alter Apollo Mercuriale furtum meum et ridebis et probabis. Guielmus Harmanus Goudensis, quo vno semper et a teneris (vt Greci. dicunt) vnguiculis qum omnibus in rebus tum liberalibus studiis Patroclo Perithooque iucundissimo sum vsus, prima ac summa nostre Hollandie spes est; que qum antehac inculta squalidaque nil nisi sentes, carduos, syluestriaque effuderit, cepit Vix denique Italiam aliquam frugem parturire. Cuius quidem primicias plurimis de causis tuo nomini placuit immolare. Apud hune pridem, qum valetudinis confirmande gratia aliquot dies cessarem, inter multa que nostro more familiarissime simulque iucundissime conferebamus, Odas quasdam, quibus ille adolescens admodum preluserat, eruit atque depromit; scilicet vt me censore abolerentur. Aiebat enim suo more tum verecunde tum facete eiusmodi sibi videri illas quarum mende ne sexcentis quidem lituris tolli nequirent, vnica possent; neque Apolline eas sed Vulcano Neptunoque dignas arbitrari. 18. Scaeuolae] Gell. 7. 15. 2. 19. Apollo] Hor. Carm. 1. 10. 9-12. en 20