tuo merito semper fecisse plurimi, seriis in rebus opera tua persepe
ysos, te regiis arcanis consiliisque sepenumero accitum, te regio
nomine quom apud diuersas gentes, tum apud Italos crebro legatione
functum esse, facile coniiciunt te vnum Gallorum gesta et prisca
curiosius relegisse et recentiora exploratius vestigasse. De eruditione
porro tua quid ego commemorem? Ipsa (quod aiunt) abunde se
predicat. Testis abunde est hoc celebratissimum gymnasium vrbis
litterarum opibus decorasti, pulcherrimoque incremento eloquentie,
quam vnam adhuc desiderare videbantur, adauxisti. Ipsa testis est
Italia, que te sepenumero maximis de rebus grauissime disserentem
audiuit, non sine stupore, imo fortassis non sine dolore ; quod (vt de
Cicerone dixit Appolonius) eloquentie laudem, quam vnam adhuc
sibi propriam habuisset, videret per te Gallie communem fieri. Testes
sunt litteratissimi quique nostre memorie scriptores; qui certatim
vno ore omnes tuum ingenium predicant efferuntque. Quorum nulla
prope pagina est que sibi Gaguini nomen non habeat. Testes denique
sunt vel locupletissimi, presul amplissime, tui libri qui iam per orbem
disseminati passim summa cum studiosorum voluptate lectitantur.
In quibus omnibus tametsi vel oratione soluta vel carmine non
eruditis solum verum etiam curiosis auribus abunde satisfacias, in
isto tamen scripti genere, id est in historia, (si quid vltra crepidam
sutori permittis) singularem quendam ac mirificum artificem prestare
videris, atque in ceteris quidem plurimos, in historia teipsum super¬
asse. Tanta est sermonis puritas, elegantia Salustiana, felicitas
Liuiana, summa luculentia, varietas iucundissima, in consiliorum,
rationum, temporum, commoditatis, dignitatis, ac ceterorum id genus,
que doctum historicum arguunt, obseruatione singulare artificium.
Tanta est narrationis viuacitas, vt res geri, non narrari videatur. Nec
deest vero dulcis quedam breuitas, que in historiis vt rara ita gratis¬
sima lectoribus est. Nam, bone deus, quam vastam rerum syluam
quam breui volumine quam absolute complecteris, et prolixe breuis
et breuiter prolixus !
Cui igitur non preclare cum Gallicis rebus actum videatur, cui
talis preco contigerit? Alexander ille magnus qum ad Achillis
sepulchrum peruenisset, O te fortunatum, inquit, Achille, qui
Homerum tantum poetam laudum tuarum preconem sortitus sis!
Et quis Franciam quoque non fortunatissimam censeat que Robertum
suarum laudum preconem optimum nacta sit? Quid tibi superum
benignitate prestari potuit pulchrius, magnificentius, diuinius?