OCR
1495] TO ROBERT GAGUIN 151 tuo merito semper fecisse plurimi, seriis in rebus opera tua persepe ysos, te regiis arcanis consiliisque sepenumero accitum, te regio nomine quom apud diuersas gentes, tum apud Italos crebro legatione functum esse, facile coniiciunt te vnum Gallorum gesta et prisca curiosius relegisse et recentiora exploratius vestigasse. De eruditione porro tua quid ego commemorem? Ipsa (quod aiunt) abunde se predicat. Testis abunde est hoc celebratissimum gymnasium vrbis litterarum opibus decorasti, pulcherrimoque incremento eloquentie, quam vnam adhuc desiderare videbantur, adauxisti. Ipsa testis est Italia, que te sepenumero maximis de rebus grauissime disserentem audiuit, non sine stupore, imo fortassis non sine dolore ; quod (vt de Cicerone dixit Appolonius) eloquentie laudem, quam vnam adhuc sibi propriam habuisset, videret per te Gallie communem fieri. Testes sunt litteratissimi quique nostre memorie scriptores; qui certatim vno ore omnes tuum ingenium predicant efferuntque. Quorum nulla prope pagina est que sibi Gaguini nomen non habeat. Testes denique sunt vel locupletissimi, presul amplissime, tui libri qui iam per orbem disseminati passim summa cum studiosorum voluptate lectitantur. In quibus omnibus tametsi vel oratione soluta vel carmine non eruditis solum verum etiam curiosis auribus abunde satisfacias, in isto tamen scripti genere, id est in historia, (si quid vltra crepidam sutori permittis) singularem quendam ac mirificum artificem prestare videris, atque in ceteris quidem plurimos, in historia teipsum superasse. Tanta est sermonis puritas, elegantia Salustiana, felicitas Liuiana, summa luculentia, varietas iucundissima, in consiliorum, rationum, temporum, commoditatis, dignitatis, ac ceterorum id genus, que doctum historicum arguunt, obseruatione singulare artificium. Tanta est narrationis viuacitas, vt res geri, non narrari videatur. Nec deest vero dulcis quedam breuitas, que in historiis vt rara ita gratissima lectoribus est. Nam, bone deus, quam vastam rerum syluam quam breui volumine quam absolute complecteris, et prolixe breuis et breuiter prolixus ! Cui igitur non preclare cum Gallicis rebus actum videatur, cui talis preco contigerit? Alexander ille magnus qum ad Achillis sepulchrum peruenisset, O te fortunatum, inquit, Achille, qui Homerum tantum poetam laudum tuarum preconem sortitus sis! Et quis Franciam quoque non fortunatissimam censeat que Robertum suarum laudum preconem optimum nacta sit? Quid tibi superum benignitate prestari potuit pulchrius, magnificentius, diuinius? 70. crebra è. 96. Neque vero deest £. 97- in om. B. hystoricis è. 106. tibia: illi 8. 8o. Appolonius] Plut. Cic. 4. © ~ y n 80 100