facile cum quouis alio Christiani orbis imperio possit contendere, vel
opibus, vel imperii finibus, vel rerum gestarum magnitudine, yel
30 regum nobilitate; quos plurimos habuisse constat, non fortissimos
modo, verum etiam pientissimos. Quapropter in hoc regno non
iniuria senatus Christianus contra Thurcorum violentiam potissimum
atque vnicum presidium sibi collocasse videtur.
Sed tamen vnum quiddam adhuc tanti imperii maiestas desiderare
35 videbatur. Cetera vel par vel inferior, Liuio atque Salustio vincebat
adhuc Italia. Nam (vt scite cecinit Horatius) regum ducumque bene
gesta, quantumuis alioquin preclara, aut intermoriantur aut obscuren¬
tur etate necessum est, nisi historici eloquentis opera litteris, vnicis
rerum custodibus, commendentur, perinde gloria apud posteros vali¬
40 tura atque is qui scripsit ingenio valuerit. Hanc tu supremam
prouinciam, disertissime Gaguine, tanquam fatis tibi seruatam, velut
alter Scipio summo omnium applausu suscepisti, difficilimam plane
atque immensi negocii, sed tamen Roberto prorsus aptissimam. Quid
ita credam rogas? Cum multis de causis, tum duabus potissimum
45 ita michi videtur. Duo sunt enim precipua que in historico probato
queri solent, nempe fides et eruditio. Nam vt scriptoris leuitas veris
quoque nonnunquam fidem abrogat, ita et grauitas historiographi
priuata auctoritate rebus ipsis fiduciam quandam addere solet. Vt
item narratoris imperitia (vt fidem faciat, quod ne ipsum quidem
50 potest) tamen res plerumque per se satis illustres obscurat, imminuit,
deturpat; ita docti scriptoris ingenium obscura illustrat, humilia
eleuat, splendidis lucem quandam ac decus apponit. Quoniam vero
et fides et eruditio vtraque tanta in te sunt quanta in alio nemine,
nemo profecto fuit isti muneri aptior ; vel istud muneris nemini fuit
55 aptius quam tibi vni, qui posses et pro singulari tua grauitate fidem
facere et pro non vulgari eloquentia rem adornare.
Iam facile suspicor, humanissime Gaguine, te subirasci Herasmo
tuo, qui laudum tuarum vel tantillum ausim attingere. Neque enim
me clam est quam modesto, quam pudenti (ne dicam putidulo) sis
60 ingenio preditus, quippe qui amicam etiam laudatiunculam multo
molestius ferre soleas quam quispiam alius conuicium ferat. Sed
obsecro te, dato hanc veniam meo in te amori, vt que passim omnes
predicant fas sit etiam amico meminisse. Cui enim tuorum incredi¬
bilis vite tue morumque integritas, innocentia, grauitas, non est
65 spectatissima? Vbi gentium non predicata? Adeo vt non modo
de scriptis sed ne de dictis quidem Gaguini vlla possit incidere
suspicio vanitatis. Adde quod quom omnes norint te Francos reges