OCR Output

152 LETTERS OF ERASMUS [1495

Nichil profecto ; neque tu, Gaguine doctissime, insignem tuam erga
patriam pietatem grauiore prorsus argumento potuisti declarare,
110 Que tametsi antea quoque plurimum tibi deberet vt quam Latinis
mercibus primus ditasses, hoc tamen inestimabili beneficio adeo
deuinxisti vt, quantamuis habeat, parem tamen nunquam sit gratiam
habitura. Que enim statua, qui tituli, quod monimentum valeat
istius beneficii magnitudini respondere? Prisci illi maiores suos qui
115 vel imperium parassent, vel auxissent rempublicam, vel alias de
patria benemeriti essent, solebant diuinis afficere honoribus, titulis
in aes incisis honorare, statuis donare aureis. Atqui longe prestantius
est maiorum gloriam ab ortu ad occasum vsque protendisse quam
agrorum limites extendere. Minus est saxea menia edesque vrbanas
120 ab incendio tueri quam optimorum regum ac ciuium gloriam ab
inuidis obliuionibus (sic enim appellat Horatius) et interitu vindicasse,
Non paulo magnificentius michi videtur patriam optimis litteris
auxisse, locupletasse, decorasse quam spoliis, quam exuuiis, quam
ceris, quam id genus monimentis phalerasse. Nulle enim tabule,
125 nulle ceree, nulla numismata, nulle statue, nulle pyramides neque
clarius indicant neque fidelius custodiunt regum gloriam quam
hominis eloquentis littere. Posthac Gallorum gloria, que hucusque
tanquam angustiis inclusa delituit, fulminis instar emicabit, et Gallo
quidem cantore, sed (quo pulchrius est) Rhomana tuba decantata
130 omnium regionum aures personabit. Omnibus illa terris, vrbibus,
gymnasiis legetur, celebrabitur, cantabitur, nec, Gaguini beneficio,
vnquam interire nouerit ; imo cum etate vsque succrescet. Amplectere
igitur, O Francia, immortale laudum tuarum monumentum; Robertum
Gaguinum, alumnum tuum, immortalitatis tue vindicem ama, cole,
135 venerare. Nos certe et quibuscunque egregia studia cordi sunt te,
presul amplissime, non amare non poterunt, per quem id quod in
litteraria supellectile prestantissimum habebant, hoc est historiam,
adauctum esse intelligant. Vale decus litterarum et meum.

46. From RoBERT GAGUIN.
Epistole ... Gaguini (1498), no. 62. (Paris. )
(7 October ? 1495.)

[From the mention of Charles vim’s Italian expedition and the battle of
Fornovo (5 July), this letter must be placed in the autumn of 1495. M. Thuasne
informs me that the precise month-date given by him (GE. 74) is obtained from
a manuscript note by a contemporary hand in a copy of Bocard’s edition of the
Epistole . .. Gaguini (B). For this and a see Ep. 43.]

115. alias a: aliter 8. 129. quo a: quod ò 136. poterunt a: poteri¬
mus 8, 137. habebant a: habebamus £: habeamus y. 138. intelligant a:
conspicimus £.

121. inuidis] Hor. Carm. 4. 9. 33, 4, has liuidas obliwiones.