OCR Output

1494 | TO WILLIAM HERMAN 139

numeris prosam alternas, vt vel improbitate tua a me quippiam
extorqueas meumque rumpas silentium. Ego vero pristinae oblitus
consuetudinis (quippe qui te immodica epistolarum crebritate lacessere
solitus sum) nihil contra responsi parauerim? Et iam nescio quid
sinistrae suspicionis infausta tibi incantitarit volucris, quam tectis
insedisse tuis memoras, horrendi vtique mali nuncia, cuius noster
meminit Virgilius :

Solaque culminibus ferali carmine bubo

Saepe queri et maestas in longum ducere voces.
Sed, quaeso te, Gulielme, (libet enim iocari) augurione an philosophiae
vacas? Hoe quidem existimaram, illud vero videre mihi videor.
Quis, quaeso, superum, quaeue arcana naturae virtus istac alitem
tuam donauit prudentia, vt quae te latent, illa diuino eructans
pectore vaticinetur? Et forsan (vt secundum Pythagoreos loquar)
Catonis anima illius pectus inhabitat, aut certe a deorum sedibus
mali nescio cuius nuncia ad te profecta est, ne te superum laterent
consilia ; ita enim in carmine tuo sonas,

Nuncia saepe mali.

Admiror vehementius cur non Iunonia Iris tanti serii nuncia ad
te delapsa sit, quippe quae semper lugubres arduasque res nunciare
solet; verum illam fortasse eo articulo alio quolibet deorum regina
mandata laturam miserat. Quid bubonis ergo opus erat ministerio ?
Accersitur, maturat illa accessum, acceptoque mandato emensoque
aetheris spatioso itinere tectis tuis insedit ; et durissimi casus, cuius
tu nescius eras, funesta voce te reddidit certiorem. Quaero ex te
augurii misterium, tu non sine pudore meum in te amorem extin¬
ctum interpretaris. O sanam vatem, o sale plenam. interpretem !
Habe mihi fidem, Gulielme, quantum videre videor, ita res gesta est.
Dum solis, lunae, siderum, caeterorum coeli monstrorum faciem
aequo curiosius aspectat tua vates, excidit quod Iuno commiserat.
Quid faceret? Vsa est quo plurimum calleret ingenio, noui aliquid
secum commentata est atque ad te pertulit, cui tu nimium credulus
illusus es. Nam et vetus amoris in te mei beneuolentia, quam tu
extinctam auguratus es, non solum non periit, sed nec refrixit, neque
elanguit quidem; indies valescit, indies illi aliquid incrementi
accedit, sumitque ex tempore vires, nullis vnquam fortunae casibus,
nullis aemulorum studiis cessuras. Corpora seiungant, coniunctum
intercipiant, colloquia interdicant, id certe nunquam effecerint, vt
meus abs te peregrinetur animus. Et (vt Virgilii verbis vtar)

II. carmine restitui : culmine O0! 35. ad Lond. : at OL
40. coniunctum 0! : ? conuictum
age numeris] One of these may have 10. Virgilius] Aen. 4. 462-3.
been Herman’s Ode 4. 42. Virgilii] Ecl. 5. 76, 7.
5: 70, 7

L 2

10

on

20

35

40