Sed heus vide ne tu mutuae nostrae amicitiae maculam iniecisse
videaris, qui eam tam facili ductus opinione extinctam suspicatus
50 e8; vide ne illi fictionis notam imposuisse noteris. Amicitia enim
(ait Seneca) quae desinere potuit, vera nunquam fuit. Nisi fictum
meum in te amorem putasses, immortalem quoque non ambigere
oportuit, et tu ex coniectura, et ea quidem tam tenui, eius interitum
argumentaris, vt quia non crebrius istuc meae veniant literae, te
55 pectori nostro excidisse credas ; tantine tu aestimas silentium
nostrum ?
Ego quidem hoc me purgabo crimine, quo me ferire contendis; in
te retorquebo iaculum tuoque te iugulabo gladio. Nonne iampridem
te prorsus dormitante tanta te literarum assiduitate pulsaui, yt
6o moleste iam ferres? orabas ne magis solito lacesserem, qui oratiun¬
culae cuidam animum aduerteras. Quibus non modo vicissitudinem
non reddidisti ; sed vix illarum lectioni breue otium accommodabas,
tam breui nostri consuetudine expletus eras, ne dicam fastiditus.
At mendacii me forsitan argues, quippe qui saepenumero ad me
65 scripseris. Non inficias eo, extorsi quidem tandem improbus episto¬
lae indignas nomine litterulas quasdam, vt perraras ita et breuissimas,
Philelphicis plenas blanditiis, lutulentas et puluere grauiores ipsa
facile fronte inaestimabilem animi in me tui beneuolentiam prae se
ferentes. Et (quod omnium ferebam molestissime) tu leuioribus
70 quibusdam in eis iocis et salibus indulgens votis meis minime morem
gerebas. At si ego forsan in eis, quas ad te dederim, literis quidquam
iocantius scripseram, non vbique ludum me agere creditum oportuit,
sed iocis ioca et seria comparanda seriis erant. Tu vtrobique
ludebas. Praeterea dum vicissim mihi adiocari paras, illius Senecae
75 nostri dogmatis oblitus es, Sint sales tui sine dente; et item,
Amicum quidem ne ioco quidem laedere oportet. Tenes quid
velim? Itaque si me criminaris, quod paulisper calamum suspen¬
derim, quanto aequius eodem te vicissim condemnabo crimine, qui
post diuturna silentia calumniose scripseris. Iam me piatum credo;
80 iam quo me petebas in te retortum iaculum, iam tuo te ense iugula¬
tum arbitror.
At tu forte nondum fatebere ; pergam igitur, et aliud certius