OCR
1494 | TO WILLIAM HERMAN 139 numeris prosam alternas, vt vel improbitate tua a me quippiam extorqueas meumque rumpas silentium. Ego vero pristinae oblitus consuetudinis (quippe qui te immodica epistolarum crebritate lacessere solitus sum) nihil contra responsi parauerim? Et iam nescio quid sinistrae suspicionis infausta tibi incantitarit volucris, quam tectis insedisse tuis memoras, horrendi vtique mali nuncia, cuius noster meminit Virgilius : Solaque culminibus ferali carmine bubo Saepe queri et maestas in longum ducere voces. Sed, quaeso te, Gulielme, (libet enim iocari) augurione an philosophiae vacas? Hoe quidem existimaram, illud vero videre mihi videor. Quis, quaeso, superum, quaeue arcana naturae virtus istac alitem tuam donauit prudentia, vt quae te latent, illa diuino eructans pectore vaticinetur? Et forsan (vt secundum Pythagoreos loquar) Catonis anima illius pectus inhabitat, aut certe a deorum sedibus mali nescio cuius nuncia ad te profecta est, ne te superum laterent consilia ; ita enim in carmine tuo sonas, Nuncia saepe mali. Admiror vehementius cur non Iunonia Iris tanti serii nuncia ad te delapsa sit, quippe quae semper lugubres arduasque res nunciare solet; verum illam fortasse eo articulo alio quolibet deorum regina mandata laturam miserat. Quid bubonis ergo opus erat ministerio ? Accersitur, maturat illa accessum, acceptoque mandato emensoque aetheris spatioso itinere tectis tuis insedit ; et durissimi casus, cuius tu nescius eras, funesta voce te reddidit certiorem. Quaero ex te augurii misterium, tu non sine pudore meum in te amorem extinctum interpretaris. O sanam vatem, o sale plenam. interpretem ! Habe mihi fidem, Gulielme, quantum videre videor, ita res gesta est. Dum solis, lunae, siderum, caeterorum coeli monstrorum faciem aequo curiosius aspectat tua vates, excidit quod Iuno commiserat. Quid faceret? Vsa est quo plurimum calleret ingenio, noui aliquid secum commentata est atque ad te pertulit, cui tu nimium credulus illusus es. Nam et vetus amoris in te mei beneuolentia, quam tu extinctam auguratus es, non solum non periit, sed nec refrixit, neque elanguit quidem; indies valescit, indies illi aliquid incrementi accedit, sumitque ex tempore vires, nullis vnquam fortunae casibus, nullis aemulorum studiis cessuras. Corpora seiungant, coniunctum intercipiant, colloquia interdicant, id certe nunquam effecerint, vt meus abs te peregrinetur animus. Et (vt Virgilii verbis vtar) II. carmine restitui : culmine O0! 35. ad Lond. : at OL 40. coniunctum 0! : ? conuictum age numeris] One of these may have 10. Virgilius] Aen. 4. 462-3. been Herman’s Ode 4. 42. Virgilii] Ecl. 5. 76, 7. 5: 70, 7 L 2 10 on 20 35 40