138 LETTERS OF ERASMUS [1494
hinc cura legum et tot populorum negotia impediunt, hine hostes
bello lacessunt; tametsi Romani imperatores etiam militiae libros
habebant, in castris non modo legere verum et scribere illis vacabat,
s5 Plerumque nobis non tam deest facultas 'quam voluntas. Vtilissima
est illi lectio Terentii ; is enim auctor et morum quoddam speculum
est, et sine quo nemo vnquam euasit Latinus. Euoluendus etiam
Titus Liuius, tum propter leuem et dulcem facundiam, tum propter
historiam, in qua et multa sunt exempla ad virtutem et peritiam rei
6o militaris. Officiorum vero Ciceronis libros, quibus nihil laudabilius,
non semel atque iterum legendos censeo, sed semper comites, sed in
sinu semper haberi oportere ; quibus si parere volet, nullus eo melior,
nullus erit beatior: sibi gloriam immortalem, nobis pacem et
tranquillitatem acquiret.
65 Sed nimium ego liber et ineptus, vereor ne etiam arrogans, qui
haec ad te scribam; longe melius quid facto opus sit ipse consultabis.
Desino sus Mineruam docere (vt in adagiis est), et ligna in syluam
ferre. Id vnum a te peto, vt posthac sit inter nos amicitia, quam
habere cum viris doctis et eisdem grauibus semper mihi dulce fuit et
70 optatum. Habes istic Erasmum, virum aetate nostra omnium
doctissimum ; sed praestat tacere, ne falli videar amore. Cum hoc
ego coniunctissime dum licuit vixi, nec nune quicquam est mihi
molestius quam eius carere praesentia, Adsciuit eum Cameracensis `
Episcopus, vir litterarum amicus. Igitur cum viro tam docto, fideli,
75 graui, iucundo, si curaris tibi intercedere familiaritatem, (mihi crede)
magnam capies voluptatem. Battum nostrum tibi commendarem,
nisi putarem eum per se satis esse tibi acceptum. Vale, meque, qui
te amo, tu fac non oderis.
Vita Erasmi p. 149. (Brussels ?)
Lond. xxxi. 1: LB. App. 444. (1494?)
(Evidently answering a poem speculating about Erasmus’ continued silence,
which from the extract in 1. 21 is not in the Sylua Odarum. The words ‘ pristinae
consuetudinis,’ 1. 5, are against an early date. There is an inconclusive quota¬
tion from Herman’s Ode 3 on the miseries of Holland, which was written
presumably during the disorders that reigned from 1488-92; cf. Ep. 35. Son.
Erasmus appears to have been away from Steyn, l. 145, and in a position where
he found it difficult to study, Il. 113, 4. The references to Cornelius and John
suggest Epp. 37 and 38. I therefore place the letter conjecturally in the period
of depression that followed the disappointment about Rome. See App. 5.]
ERASMVS ROTERODAMVS GVLIELMO GOVDANO S.
Iam forte, Gulielme mi, non mediocris animum tuum tenet
admiratio, (cur), cum literis literas cumulaueris, ego dormitans
literarum reddiderim nihil. Tu nunc soluta oratione numeros, nune