OCR Output

134 LETTERS OF ERASMUS [1494

9° Hercle quos omnes mortales oderint, digni qui culeis insuti cum
suis voluminibus deuoluantur in Tiberim. Atque vtinam aliquando
tandem litterae reuiuiscant, mi Batte. Quid spei sit, vides. Nolunt
stolidi, quam semel suxerunt, barbariem amittere, sed fouent, com¬
plectuntur, partim iustitia, qua nil rectum nisi quod sibi placuit
95 dicunt, partim inuidia, qua
turpe putant parere minoribus, et quae

Imberbes didicere senes perdenda fateri.
Caeterum vt tandem querelae finem imponam, quae iam merito
ob longitudinem (nisi mecum tibi pro tua doctrina communis esset)
100 debuerat peperisse molestiam, atque vt ad te redeam; non mirum,
mi Iacobe, si te habeat Guilelmus animo suo charissimum, quippe
qui intelligat eo te tua industria euasisse, vt homo plane inter þar¬
baros natus credi possis natione Romanus. Nam non tantum
Romanorum (quamuis id magnum videri possit) assecutus es lin¬
105 guam, sed etiam, quae apud illos est, multarum rerum peritiam et,
quod vtroque mirabilius, facundiam. Quanquam et alias ob res
non minus te mihi censeam complectendum. Nam profecto nil
tuis moribus suauius; plenus es humanitatis, comitatis, facetiarum
et, quae inprimis doctum decet, modestiae, tum in laudandis litteratis
110 minime malignus atque in amandis illis nemini secundus. Ad hoc
accedit tantus tui in me amor, tantum studium vt, nisi sim homo
hominum ingratissimus, nunquam ausim committere quin tantum
te amem, imo potius amantem redamem, vt amplius non possim.
Non me fugit quanti et me et mea scripta facias; non praeterit tua
115 effectum esse opera vt istic sint qui Guilelmum norint, qui ament,
qui laudent, qui videre desiderent. De ista tua beneuolentia im¬
mensas gratias habeo, habiturus quoad viuam, vtinam aliquando
relaturus ; tametsi sedulo enitor vt dum tu me istic, itidem et ego
hic te nobilitem. Jamque non paucos habet Hollandia qui te
120 ament, mirentur, laudent, visum velint, mihi qui te amicum habeam
gratulentur. Itaque, virorum praestantissime, (nolo enim te homi¬
nem occupatissimum longiore epistola obruere) haec ad te scripserim,
non quidem gratia tui conciliandi quem amare intelligebam, sed
quo tuum amorem confirmarem atque currenti quasi calcaria ad¬
125 hiberem, simulque amore nostro abs te cognito oriretur inter nos
amicitia, eaque et non vulgaris et aeterna. Quod si factum erit, nil
me fuerit laetius. Dabo equidem operam vt meum in te amorem
non solum praesentes sed et omnis norit posteritas. Vale, mi Batte

charissime, meque meumque Erasmum, vt facis, ama.
130 Te bene valere optant meus Seruatius, Franciscus, caeterique mei

omnes, qui perinde sunt tui atque mei.

94. nil] Hor. Ep. 2. 1. 83. 96. turpe] Ibid. 84, 5.