Skip to main content
mobile

Nainuwa

  • Search
  • Collections
Englishen
  • Italianoit
LoginRegister
  • Volume Overview
  • Page
  • Text
  • Metadata
Preview
edr_000025/0000

MB_026_B_004

  • Preview
  • PDF
  • Show Metadata
  • Show Permalink
Total Pages
657
Collection
Erasmo da Rotterdam
edr_000025/0165
  • Volume Overview
  • Page
  • Text
  • Metadata
Page 166 [166]
  • Preview
  • Show Permalink
  • JPG
  • TIFF
  • Prev
  • Next
edr_000025/0165

OCR

134 LETTERS OF ERASMUS [1494 9° Hercle quos omnes mortales oderint, digni qui culeis insuti cum suis voluminibus deuoluantur in Tiberim. Atque vtinam aliquando tandem litterae reuiuiscant, mi Batte. Quid spei sit, vides. Nolunt stolidi, quam semel suxerunt, barbariem amittere, sed fouent, complectuntur, partim iustitia, qua nil rectum nisi quod sibi placuit 95 dicunt, partim inuidia, qua turpe putant parere minoribus, et quae Imberbes didicere senes perdenda fateri. Caeterum vt tandem querelae finem imponam, quae iam merito ob longitudinem (nisi mecum tibi pro tua doctrina communis esset) 100 debuerat peperisse molestiam, atque vt ad te redeam; non mirum, mi Iacobe, si te habeat Guilelmus animo suo charissimum, quippe qui intelligat eo te tua industria euasisse, vt homo plane inter þarbaros natus credi possis natione Romanus. Nam non tantum Romanorum (quamuis id magnum videri possit) assecutus es lin105 guam, sed etiam, quae apud illos est, multarum rerum peritiam et, quod vtroque mirabilius, facundiam. Quanquam et alias ob res non minus te mihi censeam complectendum. Nam profecto nil tuis moribus suauius; plenus es humanitatis, comitatis, facetiarum et, quae inprimis doctum decet, modestiae, tum in laudandis litteratis 110 minime malignus atque in amandis illis nemini secundus. Ad hoc accedit tantus tui in me amor, tantum studium vt, nisi sim homo hominum ingratissimus, nunquam ausim committere quin tantum te amem, imo potius amantem redamem, vt amplius non possim. Non me fugit quanti et me et mea scripta facias; non praeterit tua 115 effectum esse opera vt istic sint qui Guilelmum norint, qui ament, qui laudent, qui videre desiderent. De ista tua beneuolentia immensas gratias habeo, habiturus quoad viuam, vtinam aliquando relaturus ; tametsi sedulo enitor vt dum tu me istic, itidem et ego hic te nobilitem. Jamque non paucos habet Hollandia qui te 120 ament, mirentur, laudent, visum velint, mihi qui te amicum habeam gratulentur. Itaque, virorum praestantissime, (nolo enim te hominem occupatissimum longiore epistola obruere) haec ad te scripserim, non quidem gratia tui conciliandi quem amare intelligebam, sed quo tuum amorem confirmarem atque currenti quasi calcaria ad125 hiberem, simulque amore nostro abs te cognito oriretur inter nos amicitia, eaque et non vulgaris et aeterna. Quod si factum erit, nil me fuerit laetius. Dabo equidem operam vt meum in te amorem non solum praesentes sed et omnis norit posteritas. Vale, mi Batte charissime, meque meumque Erasmum, vt facis, ama. 130 Te bene valere optant meus Seruatius, Franciscus, caeterique mei omnes, qui perinde sunt tui atque mei. 94. nil] Hor. Ep. 2. 1. 83. 96. turpe] Ibid. 84, 5.

Structural

Custom

Image Metadata

Image width
1566 px
Image height
2618 px
Image resolution
300 px/inch
Original File Size
932.26 KB
Permalink to jpg
edr_000025/0165.jpg
Permalink to ocr
edr_000025/0165.ocr

Nainuwa

LoginRegister

User login

CAPTCHA
This question is for testing whether or not you are a human visitor and to prevent automated spam submissions.
I forgot my password
  • Search
  • Collections
Englishen
  • Italianoit