OCR Output

1494] 135
36. From WILLIAM HERMAN TO CORNELIUS GERARD.
Steyn.)
B. App. 420. ee
Bee (1494 init. 2)

[Not long after Ep. 34 because of Thucydides. ]
GVILIELMVS GOVDANVS CORNELIO SVO S.

Grro morem tuae voluntati, mitto Thucydidem, Trapezuntium
breui missurus; veritus sum ne grauior sarcina oneri esset laturo.
Lectito, mi Corneli, tua carmina ; miror, id quod semper, feruens
ingenium. Sed ridiculus qui me volueris esse censorem et tanquam
Aristarchum; quanquam hoc tamen dicam, videre me tibi opus
esse freno ; si non tam copiam sectarere quam elegantiam, non modo
mecum, quem facile etiam supinus et stertens vincis, verum etiam
cum Erasmo aequo Marte contenderes. Studebis, mi Corneli,
puritati, si me amabis; ego quantum tibi tribuam, quam te sedulo
commendem, malo cognoscas ex aliis.

Quod me consulis tibi quid facto opus esse putem, equidem (ne
dubie loquar) omnino faciendum censeo vt istam occasionem, quae
nescis an reditura sit, apprehendas. Praeterit vnumquemque, vt
fertur, semel in vita occasio; qui venientem apprehendit, habet ; si
sinis praeterire, frustra sequeris. Nam

Fronte capillata est, post est occasio calua.

Habes meam sententiam. Incredibile est quantum me ceperit
desiderium vos istie visendi. Thomam, bellum hominem et tibi

amicissimum, bene valere cupio. Vale.

37. To CORNELIUS GERARD.
< Halsteren.

LB. App. 415. È
DS Ke (Spring 1494 ?)
[The date is fixed by reference to the Antibarbart ; ef. App. 5.]
ERASMVS CORNELIO GOVDANO VIRO ERVDITISSIMO S.

Gavpro, coepisti tandem amiculorum meminisse. Quid enim ?
Dum nil nisi agros pecuniamque crepares, nobis nullus erat locus.
Quid igitur potissimum mali imprecer his qui te procuratorem
fecerunt? nempe vt ipsi procuratores fiant. Nunc tu, Corneli
suauissime, cum quasi ex medio freto in portum siue te recepisti,
siue vento aliquo coniectus es, intermissa studia alacri animo repete.

36.1. Trapezuntium] George of Tre- See Legrand, xv“, Voigt and NBG.
bizond (4 Apr. 1396—18 Aug. 1484). He 16. Fronte] Of. Cato, Dist, 2. 26.
translated many of the Greek Fathers 87.5. portum] Perhaps a confirma¬
for Nicholas v and also Plato’s Laws. tion for the date of Gerard’s appoint¬
The latter is perhaps referred to here. mentas Prior of Hemsdonck. See p. 92.

n

5)

ox