OCR Output

1494] FROM WILLIAM HERMAN TO JAMES BATT 133

Quid vero iam commemorem eos, qui sine respectu et commodi
et honesti sese penitus immersere belluinae voluptati? Eiusmodi
homines (si tamen homines et non magis, vt poetae canunt, pecudes)
tanquam si ad ludum et iocum nascamur, diem omnem consumunt 55
nugis gaudentes, choreis obuersantes, inter fusos et calathos more
Sardanapali pensa subinde nentibus porrigentes, ipsi quoque inter¬
dum vna cum puellis nentes. Cernes eos pallescere, macerari
amoribus, truncum (quod dici solet) trahere, non aliter atque
Hercules inseruire (qua nil importunius, nil imperiosius) amicae, 60
noctibus quoque plateis peruagari, sterni, flere ad limen mendacis
atque inexorabilis puellae. Cernes eos nonnunquam oblitos amorum
vicissim noctes et dies vacare compotationibus, obsidere in tabernis,
adeo vt nunquam (quod de quibusdam Plato ait) videant solem
neque orientem neque occidentem. Hoe vitae genere ingenui 65
(quodque indignius) ingeniosi adolescentes et aeris et corporis, nec
non animi quoque, faciunt iacturam. Quotum quemque tandem
inuenire est qui liberales amet disciplinas? qui optimas artes putet
vel exigua opera non indignas? Vix, vt opinor, millesimum. Atta¬
men siue vtilitas petitur, illae sunt vtilissimae ; pariunt enim, quae 7°
verae diuitiae sunt, sapientiae satietatem. Siue gloriam quis malit,
illae adferunt quouis triumpho potiorem gloriae immortalitatem ;
voluptas quoque nusquam maior est; quo plus hauseris, plus sities.
Caeterum corporales voluptates comitari solet fastidium, habentque
facile plus tum noxae tum poenitentiae quam vel vtilitatis vel 75
suauitatis. Interim praetereo per liberales artes ali virtutem, hono¬
rum vero, opum, voluptatum libidinem saepe magnorum flagitiorum
esse comitem. Sapientes plane Romani, qui cum pro imperii, quod
tenebant, magnitudine forent negotiosissimi, mirum tamen in
modum studiis incubuere litterarum, vtique intelligentes esse eas 80
et ornamento in rebus secundis et in aduersis praesidio.

Sed quid tantopere queror deesse hac tempestate qui discant, cum
magis quaerendum videatur qui doceant ? Ludi omnes nil nisi
meram crepant barbariem, nusquam lectitantur auctores Latini,
vlulant in scholis Papias, Huguitio, Ebrardus, Catholicon, Grae- 85
cista, Graxiloquus, quibus cum nihil sit arrogantius, inter se tamen
contendunt de palma ignorantiae, omnia praecipiunt, nihil norunt.
Hi barbarorum duces linguam Romanam funditus euertere. Ab his

potissimum ortus est miserabilis ille litterarum occasus, digni me
52. eos scripsi : esse LB. 55. ? nascantur. 83. querendum LB.

the former on 13 Oct. 1492. See Wen- rum calamitate lamentantem inducit.’
zelburger, Gesch. d. Niederl. i. 386 seq. 86. Graxiloquus] Perhaps an error for
Herman’s Ode 3, printed also by Snoy Breuiloquus. A vocabulary entitled
(ci) Hip. 29. 6 nm.) ‘Hollandiam bello, ‘ Braxilogus’ by John de Mera appears
penuria, morbo, factionibus iamdiu in a list of MSS. given to the Abbey
vexatam sub parentis persona de suo- of Campen in 1499. AHVN. xx. 373.