OCR
1494] FROM WILLIAM HERMAN TO JAMES BATT 133 Quid vero iam commemorem eos, qui sine respectu et commodi et honesti sese penitus immersere belluinae voluptati? Eiusmodi homines (si tamen homines et non magis, vt poetae canunt, pecudes) tanquam si ad ludum et iocum nascamur, diem omnem consumunt 55 nugis gaudentes, choreis obuersantes, inter fusos et calathos more Sardanapali pensa subinde nentibus porrigentes, ipsi quoque interdum vna cum puellis nentes. Cernes eos pallescere, macerari amoribus, truncum (quod dici solet) trahere, non aliter atque Hercules inseruire (qua nil importunius, nil imperiosius) amicae, 60 noctibus quoque plateis peruagari, sterni, flere ad limen mendacis atque inexorabilis puellae. Cernes eos nonnunquam oblitos amorum vicissim noctes et dies vacare compotationibus, obsidere in tabernis, adeo vt nunquam (quod de quibusdam Plato ait) videant solem neque orientem neque occidentem. Hoe vitae genere ingenui 65 (quodque indignius) ingeniosi adolescentes et aeris et corporis, nec non animi quoque, faciunt iacturam. Quotum quemque tandem inuenire est qui liberales amet disciplinas? qui optimas artes putet vel exigua opera non indignas? Vix, vt opinor, millesimum. Attamen siue vtilitas petitur, illae sunt vtilissimae ; pariunt enim, quae 7° verae diuitiae sunt, sapientiae satietatem. Siue gloriam quis malit, illae adferunt quouis triumpho potiorem gloriae immortalitatem ; voluptas quoque nusquam maior est; quo plus hauseris, plus sities. Caeterum corporales voluptates comitari solet fastidium, habentque facile plus tum noxae tum poenitentiae quam vel vtilitatis vel 75 suauitatis. Interim praetereo per liberales artes ali virtutem, honorum vero, opum, voluptatum libidinem saepe magnorum flagitiorum esse comitem. Sapientes plane Romani, qui cum pro imperii, quod tenebant, magnitudine forent negotiosissimi, mirum tamen in modum studiis incubuere litterarum, vtique intelligentes esse eas 80 et ornamento in rebus secundis et in aduersis praesidio. Sed quid tantopere queror deesse hac tempestate qui discant, cum magis quaerendum videatur qui doceant ? Ludi omnes nil nisi meram crepant barbariem, nusquam lectitantur auctores Latini, vlulant in scholis Papias, Huguitio, Ebrardus, Catholicon, Grae- 85 cista, Graxiloquus, quibus cum nihil sit arrogantius, inter se tamen contendunt de palma ignorantiae, omnia praecipiunt, nihil norunt. Hi barbarorum duces linguam Romanam funditus euertere. Ab his potissimum ortus est miserabilis ille litterarum occasus, digni me 52. eos scripsi : esse LB. 55. ? nascantur. 83. querendum LB. the former on 13 Oct. 1492. See Wen- rum calamitate lamentantem inducit.’ zelburger, Gesch. d. Niederl. i. 386 seq. 86. Graxiloquus] Perhaps an error for Herman’s Ode 3, printed also by Snoy Breuiloquus. A vocabulary entitled (ci) Hip. 29. 6 nm.) ‘Hollandiam bello, ‘ Braxilogus’ by John de Mera appears penuria, morbo, factionibus iamdiu in a list of MSS. given to the Abbey vexatam sub parentis persona de suo- of Campen in 1499. AHVN. xx. 373.