OCR
1494] 135 36. From WILLIAM HERMAN TO CORNELIUS GERARD. Steyn.) B. App. 420. ee Bee (1494 init. 2) [Not long after Ep. 34 because of Thucydides. ] GVILIELMVS GOVDANVS CORNELIO SVO S. Grro morem tuae voluntati, mitto Thucydidem, Trapezuntium breui missurus; veritus sum ne grauior sarcina oneri esset laturo. Lectito, mi Corneli, tua carmina ; miror, id quod semper, feruens ingenium. Sed ridiculus qui me volueris esse censorem et tanquam Aristarchum; quanquam hoc tamen dicam, videre me tibi opus esse freno ; si non tam copiam sectarere quam elegantiam, non modo mecum, quem facile etiam supinus et stertens vincis, verum etiam cum Erasmo aequo Marte contenderes. Studebis, mi Corneli, puritati, si me amabis; ego quantum tibi tribuam, quam te sedulo commendem, malo cognoscas ex aliis. Quod me consulis tibi quid facto opus esse putem, equidem (ne dubie loquar) omnino faciendum censeo vt istam occasionem, quae nescis an reditura sit, apprehendas. Praeterit vnumquemque, vt fertur, semel in vita occasio; qui venientem apprehendit, habet ; si sinis praeterire, frustra sequeris. Nam Fronte capillata est, post est occasio calua. Habes meam sententiam. Incredibile est quantum me ceperit desiderium vos istie visendi. Thomam, bellum hominem et tibi amicissimum, bene valere cupio. Vale. 37. To CORNELIUS GERARD. < Halsteren. LB. App. 415. È DS Ke (Spring 1494 ?) [The date is fixed by reference to the Antibarbart ; ef. App. 5.] ERASMVS CORNELIO GOVDANO VIRO ERVDITISSIMO S. Gavpro, coepisti tandem amiculorum meminisse. Quid enim ? Dum nil nisi agros pecuniamque crepares, nobis nullus erat locus. Quid igitur potissimum mali imprecer his qui te procuratorem fecerunt? nempe vt ipsi procuratores fiant. Nunc tu, Corneli suauissime, cum quasi ex medio freto in portum siue te recepisti, siue vento aliquo coniectus es, intermissa studia alacri animo repete. 36.1. Trapezuntium] George of Tre- See Legrand, xv“, Voigt and NBG. bizond (4 Apr. 1396—18 Aug. 1484). He 16. Fronte] Of. Cato, Dist, 2. 26. translated many of the Greek Fathers 87.5. portum] Perhaps a confirmafor Nicholas v and also Plato’s Laws. tion for the date of Gerard’s appointThe latter is perhaps referred to here. mentas Prior of Hemsdonck. See p. 92. n 5) ox