OCR Output

132 LETTERS OF ERASMUS [1494

praeuaricatur: nam (ne omnia dicam quae in te sunt admiratione

15 digna) quanti me facere credis tuam singularem doctrinam? quam
chare complecti? quantum ea delectari? Profecto (vt praeterea
nihil sit) haec vna res sufficit me deuincire hominem, qui eo sim
ingenio vt literatos nequeam non amare, praesertim hac tempestate
qua sunt illi quam rarissimi, ne dicam nulli,

20 Si quis doctos hoc seculo quaeret, itidem facturus videbitur ac si
velit vel piscari in saltibus, vel in fluctibus venari. Saepenumero,
mi Batte, (lubet enim familiarius loqui et apud te tanquam amicis¬
simum, quicquid me male habet, deplorare) non modo dolui, verum
etiam vehementer ingemui propter optimarum artium tam diutur¬

25 nam intermissionem, vtinam non rectius dixerim interitum! Quic¬
quid hominum est (patere obsecro paulisper digrediar, atque stomacho
morem geram)—quicquid, inguam, hominum est, omnes sese indigna
sequuntur. Ali (quae plurima turba est) dant operam cogendae
pecuniae, studioque senescunt habendi, terras pererrant, maria traii¬

30 ciunt.

Impiger extremos currit mercator ad Indos: solum eum, qui
nummatus sit, iudicat beatum. At vide, quaeso, cuiusmodi sit
beatitudo ad quam tanto strepitu properatur. Multo sudore et
capitis periculo congerunt, congesta anxie et cum metu seruant, non

35 sine eiulatu amittunt, nunquam partis fruuntur, dum semper
pariendis inhiant. Non cessant tamen patres ad hoc tam sordidum
studium iuuentutem cohortari, stimulare, semper in ore illud poetae
habentes :

O ciues, ciues, quaerenda pecunia primum,

40 Virtus post nummos.
Quantum quisque sua nummorum seruat in arca,
Tantum habet et fidei.

Nonnullos contra videre est ita honorum incensos libidine, vt nil
amplius in vita putent expetendum; atque hi illorum gratia sustinent
45 facere cuiusuis rei iacturam, nec pudet (qua nil homini antiquius)
violare pietatem, nec piget quidem sese suaque profundere. Nam
plerumque vel ob aemulorum inuidiam, vel ob suam ipsorum inso¬
lentiam, aut egestate, aut exsilio, aut morte denique mulctantur ;
tanti emitur inanis et idem caducus honos. Quam pestem plus
50 satis nuper experta est Hollandia pernitiosissimo illo bello, dum
quisque dominari vult, exorto.

29. senescunt] Cf. Hor. Ep. 1. 7. 85. was a fresh outburst of the struggle
31. Impiger; Hor. Ep. I. I. 45. between the Hoeks and the Kabeljaus,
39. O ciues] Ibid. 53, 4. aggravated in 1490 by the popularrising
41. Quantum] Juv. 3. 143, 4. known as the Bread and Cheese War.

50. bello] On 19 Nov. 1488 there The latter was concluded on 16 May,