Qvorres animo meo recursant cum multa tum maxima tua in me
merita, imo tuus liberalissimus animus, toties ego meam fortunam
incuso, malignam inuidam iniquam voco, per quam mihi non sit
facultas, vbi tuum abunde expertus sum, mei vicissim in te declarandi
amoris. Equidem inter mala quae mille me vel syderis natalis vi
vel Dei iussu a puero vsque prosequuntur, hoc ego vel molestissimum
ac miserrimum iudico, eum mihi esse insitum animum, qui multo
malit dare quam accipere, aut certe bene meritis cum foenore referre
gratiam eam contra conditionem, quae a quouis beneficium postulet
accipere, nemini sinat reddere. Et quid pudenti ac generoso ingenio 10
possit esse acerbius? Aeschines, adolescens ingeniosus at pauper,
quum condiscipulos pro suis quemque facultatibus praeceptori Socrati
munera ferre videret, hoc vno modo se pauperem sentiebat, quod
animum gratissimum quo etiam exereret, nihil esset ; et tamen ille
quod fortuna negarat ingenio repperit. Seipsum enim praeceptori 15
donauit, idque munus vt Socrati esset gratissimum, verecundia et
prudenti oratione effecit. Verum quo ego sum Aeschine pauperior,
quando ne id quidem mihi relictum est, id vnum arte pro tuis meritis
gratiae feres, Erasmi animum et gratum et memorem et amantem et
amico suo omnia semper bona cupientem; quae quidem generosis 20
animis etiam citra rem grata esse solere scio, cum ea sine his nullum
vnquam nisi sordidissimum iuuerit. Tum si qua vel voce vel scriptis
referri gratia solet, hanc tibi vicissitudinem magnifice polliceri possum.
Hunc vero codicem, quem ad te propria manu perscriptum mitto,
nostri mutui amoris pignus ac monimentum vt habeas oro, in quo
quidem castigando plus pene quam scribendo laboris insumpsi. Hoc
igitur tu nostrum vel munusculum vel monimentum (si ita mauis
appellari) tam habebis gratum quam Erasmum charum habuisti.
Gratissimum autem fuisse sic demum intelligam, si in eo euoluendo
assiduum te praestiteris, si accepero tibi semper in sinu, in manibus, 30
in genibus esse. Neque hi mihi libros amare videntur qui eos
intactos ac scriniis abditos seruant, sed qui nocturna iuxta ac diurna
contrectatione sordidant, corrugant, conterunt, qui margines passim
notulis, hisque variis, oblinunt, qui mendi rasi vestigium quam
mendosam compositionem malunt; idque cum in caeteris authoribus
tum in hoc Terentio factitandum censeo ei, qui non semilatine ac
semigallice (quod fere nostri ludimagistri cum suo Alexandro docent)