OCR
1489] TO A FRIEND 123 ERASMVS ROTERODAMVS AMICO SVO $S. Qvorres animo meo recursant cum multa tum maxima tua in me merita, imo tuus liberalissimus animus, toties ego meam fortunam incuso, malignam inuidam iniquam voco, per quam mihi non sit facultas, vbi tuum abunde expertus sum, mei vicissim in te declarandi amoris. Equidem inter mala quae mille me vel syderis natalis vi vel Dei iussu a puero vsque prosequuntur, hoc ego vel molestissimum ac miserrimum iudico, eum mihi esse insitum animum, qui multo malit dare quam accipere, aut certe bene meritis cum foenore referre gratiam eam contra conditionem, quae a quouis beneficium postulet accipere, nemini sinat reddere. Et quid pudenti ac generoso ingenio 10 possit esse acerbius? Aeschines, adolescens ingeniosus at pauper, quum condiscipulos pro suis quemque facultatibus praeceptori Socrati munera ferre videret, hoc vno modo se pauperem sentiebat, quod animum gratissimum quo etiam exereret, nihil esset ; et tamen ille quod fortuna negarat ingenio repperit. Seipsum enim praeceptori 15 donauit, idque munus vt Socrati esset gratissimum, verecundia et prudenti oratione effecit. Verum quo ego sum Aeschine pauperior, quando ne id quidem mihi relictum est, id vnum arte pro tuis meritis gratiae feres, Erasmi animum et gratum et memorem et amantem et amico suo omnia semper bona cupientem; quae quidem generosis 20 animis etiam citra rem grata esse solere scio, cum ea sine his nullum vnquam nisi sordidissimum iuuerit. Tum si qua vel voce vel scriptis referri gratia solet, hanc tibi vicissitudinem magnifice polliceri possum. Hunc vero codicem, quem ad te propria manu perscriptum mitto, nostri mutui amoris pignus ac monimentum vt habeas oro, in quo quidem castigando plus pene quam scribendo laboris insumpsi. Hoc igitur tu nostrum vel munusculum vel monimentum (si ita mauis appellari) tam habebis gratum quam Erasmum charum habuisti. Gratissimum autem fuisse sic demum intelligam, si in eo euoluendo assiduum te praestiteris, si accepero tibi semper in sinu, in manibus, 30 in genibus esse. Neque hi mihi libros amare videntur qui eos intactos ac scriniis abditos seruant, sed qui nocturna iuxta ac diurna contrectatione sordidant, corrugant, conterunt, qui margines passim notulis, hisque variis, oblinunt, qui mendi rasi vestigium quam mendosam compositionem malunt; idque cum in caeteris authoribus tum in hoc Terentio factitandum censeo ei, qui non semilatine ac semigallice (quod fere nostri ludimagistri cum suo Alexandro docent) CL or wo Or 11, Aeschines] Cf. Diog. Laert.2.5.34. ofa Latin grammar in verse, Doctrinale 25. amoris] Cf. Verg. Aen. 5. 538. puerorum. See Reichling’s edition, 37. Alexandro] Alex. de Villa Dei Berlin 1893; Delisle in Biblioth. de (Ville-Dieu, near Avranches) or Gallus, Z'Æcole des Chartes, 1894; and NBG. wrongly Dolensis (ft. 1200), the author Cf. Ep. 23. 56 n. K 2