122 LETTERS OF ERASMUS [1489
25 randas, insectandas putant omnes; nihil laudi dandum, quod ipsi
nesciant; quod nouerint, vitio dandum nihil. Callide sane: parui
faciunt quocunque carent, ne quicquam illis magnarum rerum deesse
putetur. Horum sententia barbarus est ipse Tullius, doctus Ebrardus.
Quamobrem? Profecto ob aliud nihil nisi quod hune nouerunt, illius
30 ignari sunt.
Hi quidem oratiunculam nostram videant, inuideant, criminentur,
rumpantur, nihil ad me attinet; et mihi enim laudi erit talibus non
probari, et ipsi dum tacere nequeunt, se barbaros ridiculosque omnibus
probabunt. Praeterea quosdam videre est Thrasone illo Terentiano
35 plenos, qui cum omnium sint imperiti, omnium sibi artium facultatem
temeraria confidentia et confidenti temeritate vendicant. His equidem
nihil in medium proferes quod non pulchre calleant; belle orant,
belle argumentantur, belle carmina condunt, belle grammatices docti
sunt, belle musices, et quae non?
40 Nil bene cum faciant, faciunt tamen omnia belle.
His certe si quando vacabit nostram oratiunculam legere, intelligent
(vt arbitror, non obscure) haud mediocris esse artificii Latine oratorie
aut dicere aut scribere, desinentque, si quid in eis pudoris erit, earum
sibi rerum quas nunquam didicerunt vendicare peritiam. Quod si
45 vsque adeo gloriae cupidi sunt vt qualibet eam ratione aucupentur,
eas potius sibi res comparare laborent quibus immortalem gloriam
consequi possunt, ne tam gloriosi quam gloriabundi appellentur. Nam
male parta gloria breui dilabitur ; vera radices agit atque indies latius
clariusque relucet. Caeterum mediocres qui sunt, cum literatorum
so aut orationes aut poemata legerint, sentiunt se vehementer commoueri
atque quocunque sermo traxerit agi rapique; quid tamen eos com:
mouerit ignari. Hi nostro labore vel ex parte, quid eos tantopere
delectet, discere poterunt. Postremo et tu, mi Corneli suauissime, ex
hoc nostro studio aliquid aut profectus aut certe voluptatis capies
55 spero. Sin nihil capies, ego tamen amicissimi viri officio functus
fuero. Vale meque, vt facis, ama.
Dine OWA LED:
Vita Erasmi p. 198. (Steyn.)
Lond. xxxi. 29: LB. App. 507. (1489?)
[This letter is perhaps contemporary with Ep. 30, which it resembles closely
in tone. ‘Quae de litteris scripsimus’ (1. 76) may be taken to refer to the
Antibarbari ; and the words ‘liuidulorum garritus ? (1. 46) recall the lines quoted
from the Apologeticon in Ep. 22.
There is no clue to the identity of the person addressed, beyond that he was
a married man, and had shown Erasmus some kindness. This Hrasmus
sane ee by the gift of a manuscript of Terence written with his own
and.
40. Nil bene] Cf. Mart. 2, 7. 7. 48. male parta] Of. Cic. Phil. 2. 27. 65.