OCR Output

124 LETTERS OF ERASMUS [1489

sed qui plane Romane loqui cupiat. Est enim in his Terentianis

comoediis mirifica quaedam sermonis puritas, proprietas, elegantia
40 ac, vb in tam antiquo comico, horroris minimum ; lepos (sine quo.

rustica est omnis, quantumuis phalerata, oratio) et vrbanus et salsus,

Aut hoc igitur magistro aut nemine discere licebit quo pacto veteres

illi Latini, qui nune vel nobis peius balbutiunt, locuti sint. Hunc

itaque tibi non modo etiam atque etiam lectitandum censeo, verum¬
45 etiam ad verbum ediscendum.

Caue autem ne homuncionum istorum imperitulorum, imo liuidu¬
lorum garritus te quicquam permoueant, qui vbi in ineptissimis
authoribus Florista, Ebrardo Graecista, Huguitione se senuisse viderunt,
nec tantis ambagibus ex imperitiae labyrintho potuisse emergere, id

so ynicum suae stulticiae solatium proponunt, si in eundem errorem
suum iuniores omnes pelliciant. Nefas aiunt a Christianis lectitari
Terentianas fabulas. Quam ob rem tandem quaeso? Nihil, inquiunt,
praeter lasciuiam ac turpissimos adolescentum amores habent, quibus
lectoris animum corrumpi necesse sit. Facile vnde libet corrumpitur
55 qui corruptus accesserit. Syncerum nisi vas, quodcunque infundis
acescit. Itane isti religiosuli ad caetera vel vtilissima talpis caeciores,
ad ynam, si qua est, lasciuiam capreae sunt? Imo capri ac stolidi
nihil sibi praeter nequitiam, qua sola imbuti sunt (indocti quippe
iidemque mali), rapientes, non vident quanta illic sit moralitas, quanta
60 vitae instituendae tacita exhortatio, quanta sententiarum venustas.
Neque intelligunt totum hoc scripti genus ad coarguenda mortalium
vitia accommodatum, imo adeo inuentum. Quid enim sunt comoe¬
diae, nisi seruus nugator, adolescens amore insanus, meretrix blanda
ac procax, senex difficilis, morosus, auarus? Haec nobis in fabulis,
65 perinde atque in tabula, proponuntur depicta ; vt, quum in moribus
hominum quid deceat, quid dedeceat, viderimus, alterum amemus
alterum castigemus. En, in Eunucho Phaedria ille ex summa con¬
tinentia in summam ineptiam amore, tanquam morbo validissimo,
immutatus, adeo vt eundem esse non cognoscas; quam pulchro
70 exemplo docet amorem rem esse et miserrimam et anxiam, instabilem
et prorsus insaniae turpissimae plenam. Assentatores istos, pestilens
hominum genus, Gnatonem suum, artis suae principem, spectare
iubeto. Iactabundi et sibi placentes, quales diuitum plerosque impe¬
ritos videmus, Thrasonem suum spectent ac tandem cum sua magni¬
75 ficentia quam ridiculi sint intelligant.

43. sint scripsi : sunt O!, 56. acessit 01.

48. Florista] Hither John Garland, printed by Quentell at Cologne 1505;
the author of the Floretus (p. 115), or see Müller in Anzeiger f. Kunde d. deut¬
Ludolph of Luchow (c. 1317), author schen Vorzeit, 1878, pp. 235 and 352.
of Flores artis grammatice, alias Florista, 55. Syneerum] Hor. Ep. 1. 2. 54.