OCR
124 LETTERS OF ERASMUS [1489 sed qui plane Romane loqui cupiat. Est enim in his Terentianis comoediis mirifica quaedam sermonis puritas, proprietas, elegantia 40 ac, vb in tam antiquo comico, horroris minimum ; lepos (sine quo. rustica est omnis, quantumuis phalerata, oratio) et vrbanus et salsus, Aut hoc igitur magistro aut nemine discere licebit quo pacto veteres illi Latini, qui nune vel nobis peius balbutiunt, locuti sint. Hunc itaque tibi non modo etiam atque etiam lectitandum censeo, verum45 etiam ad verbum ediscendum. Caue autem ne homuncionum istorum imperitulorum, imo liuidulorum garritus te quicquam permoueant, qui vbi in ineptissimis authoribus Florista, Ebrardo Graecista, Huguitione se senuisse viderunt, nec tantis ambagibus ex imperitiae labyrintho potuisse emergere, id so ynicum suae stulticiae solatium proponunt, si in eundem errorem suum iuniores omnes pelliciant. Nefas aiunt a Christianis lectitari Terentianas fabulas. Quam ob rem tandem quaeso? Nihil, inquiunt, praeter lasciuiam ac turpissimos adolescentum amores habent, quibus lectoris animum corrumpi necesse sit. Facile vnde libet corrumpitur 55 qui corruptus accesserit. Syncerum nisi vas, quodcunque infundis acescit. Itane isti religiosuli ad caetera vel vtilissima talpis caeciores, ad ynam, si qua est, lasciuiam capreae sunt? Imo capri ac stolidi nihil sibi praeter nequitiam, qua sola imbuti sunt (indocti quippe iidemque mali), rapientes, non vident quanta illic sit moralitas, quanta 60 vitae instituendae tacita exhortatio, quanta sententiarum venustas. Neque intelligunt totum hoc scripti genus ad coarguenda mortalium vitia accommodatum, imo adeo inuentum. Quid enim sunt comoediae, nisi seruus nugator, adolescens amore insanus, meretrix blanda ac procax, senex difficilis, morosus, auarus? Haec nobis in fabulis, 65 perinde atque in tabula, proponuntur depicta ; vt, quum in moribus hominum quid deceat, quid dedeceat, viderimus, alterum amemus alterum castigemus. En, in Eunucho Phaedria ille ex summa continentia in summam ineptiam amore, tanquam morbo validissimo, immutatus, adeo vt eundem esse non cognoscas; quam pulchro 70 exemplo docet amorem rem esse et miserrimam et anxiam, instabilem et prorsus insaniae turpissimae plenam. Assentatores istos, pestilens hominum genus, Gnatonem suum, artis suae principem, spectare iubeto. Iactabundi et sibi placentes, quales diuitum plerosque imperitos videmus, Thrasonem suum spectent ac tandem cum sua magni75 ficentia quam ridiculi sint intelligant. 43. sint scripsi : sunt O!, 56. acessit 01. 48. Florista] Hither John Garland, printed by Quentell at Cologne 1505; the author of the Floretus (p. 115), or see Müller in Anzeiger f. Kunde d. deutLudolph of Luchow (c. 1317), author schen Vorzeit, 1878, pp. 235 and 352. of Flores artis grammatice, alias Florista, 55. Syneerum] Hor. Ep. 1. 2. 54.