Skip to main content
mobile

Nainuwa

  • Search
  • Collections
Englishen
  • Italianoit
LoginRegister
  • Volume Overview
  • Page
  • Text
  • Metadata
Preview
edr_000025/0000

MB_026_B_004

  • Preview
  • PDF
  • Show Metadata
  • Show Permalink
Total Pages
657
Collection
Erasmo da Rotterdam
edr_000025/0153
  • Volume Overview
  • Page
  • Text
  • Metadata
Page 154 [154]
  • Preview
  • Show Permalink
  • JPG
  • TIFF
  • Prev
  • Next
edr_000025/0153

OCR

122 LETTERS OF ERASMUS [1489 25 randas, insectandas putant omnes; nihil laudi dandum, quod ipsi nesciant; quod nouerint, vitio dandum nihil. Callide sane: parui faciunt quocunque carent, ne quicquam illis magnarum rerum deesse putetur. Horum sententia barbarus est ipse Tullius, doctus Ebrardus. Quamobrem? Profecto ob aliud nihil nisi quod hune nouerunt, illius 30 ignari sunt. Hi quidem oratiunculam nostram videant, inuideant, criminentur, rumpantur, nihil ad me attinet; et mihi enim laudi erit talibus non probari, et ipsi dum tacere nequeunt, se barbaros ridiculosque omnibus probabunt. Praeterea quosdam videre est Thrasone illo Terentiano 35 plenos, qui cum omnium sint imperiti, omnium sibi artium facultatem temeraria confidentia et confidenti temeritate vendicant. His equidem nihil in medium proferes quod non pulchre calleant; belle orant, belle argumentantur, belle carmina condunt, belle grammatices docti sunt, belle musices, et quae non? 40 Nil bene cum faciant, faciunt tamen omnia belle. His certe si quando vacabit nostram oratiunculam legere, intelligent (vt arbitror, non obscure) haud mediocris esse artificii Latine oratorie aut dicere aut scribere, desinentque, si quid in eis pudoris erit, earum sibi rerum quas nunquam didicerunt vendicare peritiam. Quod si 45 vsque adeo gloriae cupidi sunt vt qualibet eam ratione aucupentur, eas potius sibi res comparare laborent quibus immortalem gloriam consequi possunt, ne tam gloriosi quam gloriabundi appellentur. Nam male parta gloria breui dilabitur ; vera radices agit atque indies latius clariusque relucet. Caeterum mediocres qui sunt, cum literatorum so aut orationes aut poemata legerint, sentiunt se vehementer commoueri atque quocunque sermo traxerit agi rapique; quid tamen eos com: mouerit ignari. Hi nostro labore vel ex parte, quid eos tantopere delectet, discere poterunt. Postremo et tu, mi Corneli suauissime, ex hoc nostro studio aliquid aut profectus aut certe voluptatis capies 55 spero. Sin nihil capies, ego tamen amicissimi viri officio functus fuero. Vale meque, vt facis, ama. Dine OWA LED: Vita Erasmi p. 198. (Steyn.) Lond. xxxi. 29: LB. App. 507. (1489?) [This letter is perhaps contemporary with Ep. 30, which it resembles closely in tone. ‘Quae de litteris scripsimus’ (1. 76) may be taken to refer to the Antibarbari ; and the words ‘liuidulorum garritus ? (1. 46) recall the lines quoted from the Apologeticon in Ep. 22. There is no clue to the identity of the person addressed, beyond that he was a married man, and had shown Erasmus some kindness. This Hrasmus sane ee by the gift of a manuscript of Terence written with his own and. 40. Nil bene] Cf. Mart. 2, 7. 7. 48. male parta] Of. Cic. Phil. 2. 27. 65.

Structural

Custom

Image Metadata

Image width
1545 px
Image height
2615 px
Image resolution
300 px/inch
Original File Size
897.64 KB
Permalink to jpg
edr_000025/0153.jpg
Permalink to ocr
edr_000025/0153.ocr

Nainuwa

LoginRegister

User login

CAPTCHA
This question is for testing whether or not you are a human visitor and to prevent automated spam submissions.
I forgot my password
  • Search
  • Collections
Englishen
  • Italianoit