mallet quam reddi doctior. Quem ego sic inter eruditos poni
feram vt non sit omnino a consortio barbarorum alienus ; siquidem
magis ille natura facundus quam eruditione, et plus habet loquentiae
50 quam eloquentiae. Postremo vituperat Laurentium Pogius, sed
palam vir improbus, palam inimicus. Sic Cicero displicuit Salustio
et Asinio, sic Vergilius ac Liuius Caligulae, sic Hieronymus Ruffino.
Porro quibus rebus Laurentius tantam sibi conflarit inuidiam, in
promptu est docere. Nam scite Terentianus ille Sosia dixit, Obse¬
55 quium amicos, veritas odium parit. At contra parasitus ille Gnatho,
qui sibi imperauerat assentari omnia, negare si quis neget, laudare
si laudet, atque haec ipsa rursum in diuersum vertere, si lubeat,
quam facile sibi omnium gratiam comparauit, vt non sine causa
quaestum eum iudicarit omnium esse vberrimum. Ab huius in¬
60 genio diuersissimus Demea, dum vrbanae vitae nondum peritus
veritatis amicus esse contendit, adeo nullos sibi conciliat amicos, vt
ipsis etiam liberis fugientibus desertus atque orbus viuere coeperit.
Adeo vulgo mordax et inamoena res est veritas. Proinde Laurentius
noster, si barbarorum imperitiam reticere quam prodere maluisset,
65 venustus et gratiosus haberetur; nunc quoniam id effecit vt quo¬
rundam male comparatae gloriae fucus detraheretur, vt putari
desinerent quod non erant, offensi genuinum in illum acuunt omnes.
Caeterum quod eruditos etiam nonnunquam attingit, quem va¬
quam adeo doctum viderunt Athenae aut Athenarum victrix Italia,
yo vt nihil illum fugerit? Et vt omnes in errorem nostrapte natura
procliues sumus, ita multo peccamus liberius, si erroris non desint
autores, maxime si hos autoritas et nominis splendor commendet.
Id autem imperitorum ingenium est, vt autorum si qua recte dicta
sunt, ea praetereant, non aliter quam, vt est in Apologis, iaspidem
75 repertum gallus Aesopicus ; contra si quid erratorum, in sui erroris
defensionem studiose decerpant; quas ob res ne summorum quidem
virorum errata dissimulare fuit opus. Quem vero prorsus omni
liberabimus errore, si Cicero labitur in Romani sermonis elegantia ?
Quod si Pogius sua vitia ingenue fateri corrigereque quam tueri
8o proterue maluisset (maluisset autem, si viri prudentis officio fungi
voluisset), profecto dignum iudicasset Laurentium cui recte monenti
et honos haberetur et gratia, tantum abest vt lacerandum existi¬
maret.
His rationibus constricti quidam ad illud velut extremum prae¬
85 sidium confugiunt: vt iuste reprehenderit, inquiunt, praeclaros viros,
tamen aequo mordacius id fecit. Ego sane quid in hos mordacius
58. comparauit F: compararit E. 67. desinerent H: desiuerant E.