Skip to main content
mobile

Nainuwa

  • Search
  • Collections
Englishen
  • Italianoit
LoginRegister
  • Volume Overview
  • Page
  • Text
  • Metadata
Preview
edr_000025/0000

MB_026_B_004

  • Preview
  • PDF
  • Show Metadata
  • Show Permalink
Total Pages
657
Collection
Erasmo da Rotterdam
edr_000025/0141
  • Volume Overview
  • Page
  • Text
  • Metadata
Page 142 [142]
  • Preview
  • Show Permalink
  • JPG
  • TIFF
  • Prev
  • Next
edr_000025/0141

OCR

114 LETTERS OF ERASMUS [1489 mallet quam reddi doctior. Quem ego sic inter eruditos poni feram vt non sit omnino a consortio barbarorum alienus ; siquidem magis ille natura facundus quam eruditione, et plus habet loquentiae 50 quam eloquentiae. Postremo vituperat Laurentium Pogius, sed palam vir improbus, palam inimicus. Sic Cicero displicuit Salustio et Asinio, sic Vergilius ac Liuius Caligulae, sic Hieronymus Ruffino. Porro quibus rebus Laurentius tantam sibi conflarit inuidiam, in promptu est docere. Nam scite Terentianus ille Sosia dixit, Obse55 quium amicos, veritas odium parit. At contra parasitus ille Gnatho, qui sibi imperauerat assentari omnia, negare si quis neget, laudare si laudet, atque haec ipsa rursum in diuersum vertere, si lubeat, quam facile sibi omnium gratiam comparauit, vt non sine causa quaestum eum iudicarit omnium esse vberrimum. Ab huius in60 genio diuersissimus Demea, dum vrbanae vitae nondum peritus veritatis amicus esse contendit, adeo nullos sibi conciliat amicos, vt ipsis etiam liberis fugientibus desertus atque orbus viuere coeperit. Adeo vulgo mordax et inamoena res est veritas. Proinde Laurentius noster, si barbarorum imperitiam reticere quam prodere maluisset, 65 venustus et gratiosus haberetur; nunc quoniam id effecit vt quorundam male comparatae gloriae fucus detraheretur, vt putari desinerent quod non erant, offensi genuinum in illum acuunt omnes. Caeterum quod eruditos etiam nonnunquam attingit, quem vaquam adeo doctum viderunt Athenae aut Athenarum victrix Italia, yo vt nihil illum fugerit? Et vt omnes in errorem nostrapte natura procliues sumus, ita multo peccamus liberius, si erroris non desint autores, maxime si hos autoritas et nominis splendor commendet. Id autem imperitorum ingenium est, vt autorum si qua recte dicta sunt, ea praetereant, non aliter quam, vt est in Apologis, iaspidem 75 repertum gallus Aesopicus ; contra si quid erratorum, in sui erroris defensionem studiose decerpant; quas ob res ne summorum quidem virorum errata dissimulare fuit opus. Quem vero prorsus omni liberabimus errore, si Cicero labitur in Romani sermonis elegantia ? Quod si Pogius sua vitia ingenue fateri corrigereque quam tueri 8o proterue maluisset (maluisset autem, si viri prudentis officio fungi voluisset), profecto dignum iudicasset Laurentium cui recte monenti et honos haberetur et gratia, tantum abest vt lacerandum existimaret. His rationibus constricti quidam ad illud velut extremum prae85 sidium confugiunt: vt iuste reprehenderit, inquiunt, praeclaros viros, tamen aequo mordacius id fecit. Ego sane quid in hos mordacius 58. comparauit F: compararit E. 67. desinerent H: desiuerant E. 54. Sosia] Andria 68. 60. Demea] Ter. Adelphi, 855 seq55. Gnatho] Ter. Eun. 251-3. 86. mordacius] ef. Ep. 24. 42.

Structural

Custom

Image Metadata

Image width
1555 px
Image height
2610 px
Image resolution
300 px/inch
Original File Size
955.11 KB
Permalink to jpg
edr_000025/0141.jpg
Permalink to ocr
edr_000025/0141.ocr

Nainuwa

LoginRegister

User login

CAPTCHA
This question is for testing whether or not you are a human visitor and to prevent automated spam submissions.
I forgot my password
  • Search
  • Collections
Englishen
  • Italianoit