OCR Output

1489 | TO CORNELIUS GERARD BIS

dixerit non video, nisi forte eos viros praeclaros appellandos puta¬
bunt, quos ego barbariei duces vel praecipuos iudico, Papiam, Hugui¬
tionem, Ebrardum, Catholicon, Ioannem Garlandum, Isidorum,
caeterosque indignos etiam qui nominentur: aut certe nisi idipsum
mordacius dixisse vocant, quod reprehendisse. Verum esto, mor¬
dacior aequo fuerit: num ideo falsum dixit, quia verum mordacius
dixit? Vsqueadeo nobis odio est ista mordacitas, vt eius odio tam
multa scitu digna necessariaque detestemur? Adeo nihil igno¬
scendum putamus ei qui tot modis profuit? Venia datur conuiuatori,
si inter multa lauta cibus aliquis intercurrerit nonnihil adustus aut
parum feliciter conditus. Si vicinius imminente moenibus hoste
totoque populo dira calamitate ac desperatione salutis enecto praeter
spem offerat se quispiam, qui sui capitis periculo depellat hostem,
patriam restituat libertati, quid non illi gloriae, quid non beneuo¬
lentiae certatim deferetur ab omnibus? An hunc nobis inuisum
reddet, si paulo sit bibacior? tantique beneficii memoriam quamuis
leue vitium abolebit? Et quis tam exigui animi est, cuius pectus
tantis inuidiae angustiis concluditur, vt Vallam non et magnifice
laudet et amet quam maxime; qui tanta industria, tanto studio,
tantis sudoribus barbarorum ineptias refellit, literas pene sepultas
ab interitu vindicauit, prisco eloquentiae splendori reddidit Italiam,
doctis etiam id praestitit, vt posthac circunspectius loqui cogantur ?

Huic itaque, mi Corneli, nisi forte vereris ne te mordax homo
discerpat, tuto te commiseris, si non sine inuidia, quae semper
arduas magnificasque res comitari solet, mea tamen sententia summa
Id igitur quando facis, vt magis magisque
Senties tuis scriptis non parum
Bene vale.

tum vtilitate tum gloria.
facias te etiam atque etiam rogo.

accedere nitoris, nisi forte Batauis solis ista paras.
{Anno m.ccce.xe. |

93. tam F: tum £. tor. defertur N.

88. Papiam] Papias (fl. 1051) a learned

Lombard, author of a glossary, Vocabu¬

larium, which was in general use in

the Middle Ages and was printed at

Milan, 1476.

Huguitionem) Ugutio or Huguitio

of Pisa (+30 Apr. 1210), Bp. of Ferrara

and canonist. His chief work, Liber

89. Catholicon] A Latin grammar
and dictionary composed by John
Balbi, a Dominican of Genoa, e. 1286.
It was printed at Mainz, 1460.

Ioannem Garlandum] (ec. 1180¬
c. 1252). He was born in England but
lived mainly in France, teaching at
Toulouse and Paris. The Floretus, a
poem on Christian faith and morality,

Deriuationum, an enlargement of Papias’
glossary, was a regular inmate of medi¬
aeval libraries, but was never printed.

89. Ebrardum ] Eberhard of Bethune
in Artois (xii?) surnamed Graecista as
the author of a Latin grammar in
verse, entitled Graecismus, which ex¬
plains Latin words derived from the
Greek. It was printed at Paris (P.
Levet) 4 Jan. 148%. See Wrobel’s
edition, Breslau, 1887.

and some of his grammatical works
were used in schools, and were fre¬
quently printed in xv. See DNB.
and NBG.

Isidorum] (e. 570—4 Apr. 636)
Bp. of Seville. His chief work, the
Origines or Etymologiarum libri xx, was
the encyclopaedia of the Middle Ages.
It was first printed at Augsburg by
Zainer in 1472.

go

95)

TOO