OCR Output

1489 | TO CORNELIUS GERARD 113

pserim, meum in te amorem elanguisse suspiceris, ne dicam interisse.
Haec dixerim non quod iam vllis in rebus te a mea abesse sententia
videam, sed quo, si quando huiusce rei quicquam inciderit, mutuae
nostrae beneuolentiae consultum velim. Siquidem quod de nostro to
Valla scribis, sic interpretor vt existimem te non ex animo sed certo
consilio scripsisse ; siue yt stili facultatem ¿y édd&w imoféoe exerceres,
siue vt mihi scribendi materiam suppeditares, et quemadmodum
apud Platonem Glauco vituperata iusticia Socratem ad iusticiae
defensionem prouocat, ita tu me ad Vallae defensionem proliceres, 15
recensens quam indignis conuiciis stolidissimi barbariei mystae in
virum literatissimum debacchentur. Quod quidem vel hoc argu¬
mento facile colligi potest, quod Vallam non lectitasse modo te,
verumetiam imitatum fateris: idque tametsi tu neges, tamen ele¬
gantia stili tui phrasisque clamitat. Quisquis igitur ille est, qui vt 20
sus coeno, ita imperitiae amicus gloriosum ac praeclarum existimat,

si ipse rerum omnium bonarum inscius doctissimos quosque inuidia,
odio conuiciisque prosequatur: quantopere desipiat, paucis, si volet,
audiat.

In primis suis quenque virtutibus, non aliorum opinione, metiri 25
decet, nec quanti illum fama, qua nihil fallacius, sed quomodo ipse
se gerat animaduertendum est: alioqui cui non vsu venturum est,
vt subinde velut alius repente factus a seipso dissideat? Hic me
literatum, ille barbarum; hic probum, ille improbum facit; alii
gloriosulus sum, alii rursum putidulus; denique huius oculis for- 30
mosus sum, illius deformis. Quem ego non Prothea vicero, aut
quid tandem portenti fiam, si is ero quencunque me lubitum est
facere populo? Imo quemadmodum suspectum esse debet quic¬
quid multitudini valde probatur; ita vehementer displicere vulgo
praeiudicium est ad probitatis commendationem. Quin fiet ali- 35
quoties vt eiusdem hominis arbitrio nunc albus nune niger fiam.
Stesichorus Helenam deformem facit; mox orbatus oculis eandem
omnium facit formosissimam; nec interim quicquam accessit aut
decessit Helenae formae. Nihil igitur agunt qui obiiciunt quod
Laurentianum nomen apud plerosque graui flagrat inuidia; nam 4°
semper huic malo virtus insignis fuit obnoxia. Multis non placet
Laurentius: at quibus? Nimirum iis quibus non placent politiores
literae.

Hic dicet quispiam, vt negligamus vulgi rumusculos, qualem hunc
depinxit Pogius, vir nec inelegans nec indoctus ? Pogio fuit in- 45
uisus, sed vni; et Pogius hoc erat animo vt doctissimus haberi

9. quo Z; quod H. 15. ita tu EN: ita vt tu N! Lond. 16. recensens

E: recenses Lond. 19. tametsi E : etiamsi H. 42, iis E: his M

15. Vallae defensionem] This is undertaken again in Ep. 182.