112 LETTERS OF ERASMUS [1489
qui ad plenum comparationes et ingenia imbiberit poetarum ; ex¬
ceptis denique his, quae in epithetis maxime constare videntur,
vestigiis poetarum, ita exactos sub poeticae terminis concinit sonos,
30 vt alterum nobis Ouidium tum carminum venustate tum mentis
leuitate (quamquam id minime laudi dedero) quam aptissime re¬
praesentet. (Id) demum suis in locis propriis viri carminibus (quae
admodum pauca habeo) probare licebit.
Et quoniam iam occasionem nacti sumus, si quis hoc quod poetam
35 facere diximus, fabulis videlicet et metaphoris vera occultare, vitio
dare voluerit et mentis leuitati, audiat quid veteres desuper sentire
potuerint. Non poetae dicam, quoniam nullus de se rite testatur ;
sed prisci philosophantes et legum latores publicae vtilitatis gratia
fabulas inuenerunt. Causam si quaeris, suis tibi Strabo satisfaciat
40 verbis. ‘Quoniam’ inquit ‘confusae multitudini philosophiae rationes
reddi non possunt, nec ad religionis sanctitatem ac fidem facile adduci,
numinum timore opus fuit ; id autem non fit sine figmentis fabularum
et miraculorum. Idcirco fulmen, aegida, tridentem, faces, thyrsos,
capillos serpentinos, Cerberi latratus et arma deorum vniuersa pri¬
45 scorum theologia praeferebat.’ Hoc quoque vsus exemplo Virgilius,
vt rusticae multitudini Pythagorae opinionem ex spina mortui anguem
dicentis generari fortius imprimeret, ex Anchisae tumulo serpentem
concinit prodiisse.
Sed haec hactenus. Tua carmina, si rescire vis, omnia mihi
50 stupori esse recognosce, ita vt iam mecum decreuerim mea vilia
Deucalioni consecrare, nisi me tuis adhortationibus iam nimio carmi¬
num tuorum splendore reuerberatum studueris releuare. Vale.
#426. To CoRNELIUS GERARD.
Farrago p. 175. (Steyn. )
F. p. 315: HN: Lond, vii. 3: LB. 2. (July 1489?)
ERASMVS CORNELIO SVO §. D. SCRIPSIT PVER.
Prīmvm omnium, mi Corneli, tibi etiam atque etiam persuadeas
velim me animo esse in te integerrimo, quo te itidem erga me esse
non modo confido, sed iam innumeris argumentis habeo explora¬
tissimum: vt neque si quid blandius dictum nostris in literis offen¬
5 deris, id Gnathonico potius lepori quam vero amori tribuas ; neque
si quid pro mea tuenda sententia aut quaqua ratione liberius scri¬
25. 31 lenitate LB. 46. vt correxi: et LB. 26. TIT. SORIPSIT PVER add. F.
39. Strabo] This seems to be an find any other version that Cornelius
adaptation of Guarino’s translation, could have used. Itis improbable that
Strabo, i. 2. 8 (Edit. Prin. 1469, re- he translated the Greek for himself.
printed 1472, 1480, and 1494). I cannot 45. Virgilius] Aen. 5. 84 seq.