OCR Output

1489] FROM CORNELIUS GERARD 111

Vide ergo si me recte illi commiseris, quem tanquam hominem
famosum et mordacem totus persequitur orbis.

Verum haec interim iocati sumus. Porro quantum ex eius libris
ad tuam commonitionem fructum cepi, tuo iudicio (si tamen arrogans
non videor) et ex hoc iam currenti stylo facillime deprehendes. 45
Denique quam gratissimum mihi fuerit quod doctores tuos mihi
significas, non facile dixerim. Manifestas enim ex hoc sincerissimam
sine omni tnuidia charitatem, et (quod paucissimorum est) secretorum
tuorum mihi communem te(cum) facere gaudes supellectilem. Vale.

2395, From CORNELIUS GERARD.
(Lopsen.)
(July 1489 ?)
CORNELIVS GOVDANVS ERASMO ROT. VIRO VNDECVNQVE
DOCTISSIMO S.

LB. App. 419.

Srewiricasti litteris tuis, mi Erasme charissime, maiorem in
modun te admirari, cur Hieronymum Balbum Parisiis commorantem
solum dixerim, qui veterum vestigia in suis carminibus prae cunctis
rectius imitetur. Innumeros enim hac tempestate videre tibi videris
litteratissimos, qui se ad veterum eloquentiam tam in metro quam 5
in prosa non parum repraesentent. Atque per singulos discurrens
rem mihi fecisse videris gratissimam, dum nostram quoque Germaniam
non paucos tum oratoriae tum poeticae doctissimos euidenter probas
edidisse. Ratum habeo et periucundum quod dicis, sed a mea me
sententia non auellis Verum vt haec, quae non arroganter de 10
Hieronymo dixi, me rationabiliter quoque dixisse intelligas, operae
pretium mihi videtur, vt quod verbis ingessi, rebus ipsis manifestem.

Igitur, vt altius aliquid pro maiori intellectu repetam, nouimus
poesim Graece fictionem dici Latine. Hac itaque nominis inter¬
pretatione praecognita, in omni poemate duo esse necessaria veteres 15
tradiderunt, faciem scilicet et sententiam. Faciem autem appellant
id quod primo quidem littera legentibus repraesentet; sententiam
vero, quod sub metaphora intelligi voluit qui poema conscripsit.
Consequens ergo est vt ille poeta aut saltem poesim doctus censeatur,
qui vel in sententia, vel in facie, vel in eorum vtroque concinit 20
fictionem; quod si secus actum est (vt commentatori placet), non
poema poeta, sed versus versificator composuisse iudicatur. His
itaque pro rationabili conclusione praeassumtis ad nostrum Hierony¬
mum redeo, vt illum sine omni iniuria tuis, qui adhue in carne
superstites sunt (nam de vita functis taceo), iudico praeferendum. 25
Nam praeter eum hoc tempore eorum quos legi inuenio neminem

24, 42. mordacem] cf. Ep. 26. 86 seq. 25.1. significasti] Ep. 23. 52 seq.