OCR
112 LETTERS OF ERASMUS [1489 qui ad plenum comparationes et ingenia imbiberit poetarum ; exceptis denique his, quae in epithetis maxime constare videntur, vestigiis poetarum, ita exactos sub poeticae terminis concinit sonos, 30 vt alterum nobis Ouidium tum carminum venustate tum mentis leuitate (quamquam id minime laudi dedero) quam aptissime repraesentet. (Id) demum suis in locis propriis viri carminibus (quae admodum pauca habeo) probare licebit. Et quoniam iam occasionem nacti sumus, si quis hoc quod poetam 35 facere diximus, fabulis videlicet et metaphoris vera occultare, vitio dare voluerit et mentis leuitati, audiat quid veteres desuper sentire potuerint. Non poetae dicam, quoniam nullus de se rite testatur ; sed prisci philosophantes et legum latores publicae vtilitatis gratia fabulas inuenerunt. Causam si quaeris, suis tibi Strabo satisfaciat 40 verbis. ‘Quoniam’ inquit ‘confusae multitudini philosophiae rationes reddi non possunt, nec ad religionis sanctitatem ac fidem facile adduci, numinum timore opus fuit ; id autem non fit sine figmentis fabularum et miraculorum. Idcirco fulmen, aegida, tridentem, faces, thyrsos, capillos serpentinos, Cerberi latratus et arma deorum vniuersa pri45 scorum theologia praeferebat.’ Hoc quoque vsus exemplo Virgilius, vt rusticae multitudini Pythagorae opinionem ex spina mortui anguem dicentis generari fortius imprimeret, ex Anchisae tumulo serpentem concinit prodiisse. Sed haec hactenus. Tua carmina, si rescire vis, omnia mihi 50 stupori esse recognosce, ita vt iam mecum decreuerim mea vilia Deucalioni consecrare, nisi me tuis adhortationibus iam nimio carminum tuorum splendore reuerberatum studueris releuare. Vale. #426. To CoRNELIUS GERARD. Farrago p. 175. (Steyn. ) F. p. 315: HN: Lond, vii. 3: LB. 2. (July 1489?) ERASMVS CORNELIO SVO §. D. SCRIPSIT PVER. Prīmvm omnium, mi Corneli, tibi etiam atque etiam persuadeas velim me animo esse in te integerrimo, quo te itidem erga me esse non modo confido, sed iam innumeris argumentis habeo exploratissimum: vt neque si quid blandius dictum nostris in literis offen5 deris, id Gnathonico potius lepori quam vero amori tribuas ; neque si quid pro mea tuenda sententia aut quaqua ratione liberius scri25. 31 lenitate LB. 46. vt correxi: et LB. 26. TIT. SORIPSIT PVER add. F. 39. Strabo] This seems to be an find any other version that Cornelius adaptation of Guarino’s translation, could have used. Itis improbable that Strabo, i. 2. 8 (Edit. Prin. 1469, re- he translated the Greek for himself. printed 1472, 1480, and 1494). I cannot 45. Virgilius] Aen. 5. 84 seq.