enim iampridem ex te petii et omnibus semper votis exposcere non
desinam, pro tua singulari beneuolentia et insita suauitate, ne dicam
5 spontaneus, assensisti, sed et ad preces nostras cumulum adiecisti.
Scribis enim (nec te inaniter scripsisse crediderim) nihil rerum esse
quod te maiori affecerit gaudio, quam vt paribus nos studiis exercite¬
mus, et crebris epistolis nostram nobis absentiam vindicemus. Quae
omnia, mi Erasme, vt te quamplurimum amem efficiunt, et tecum
1o per litteras saepius loqui non omittam, et quidem iuste. Nam sicut
contumeliosi est, teste Tullio, male respondere, ita et superbi nihil
velle responsi rependere. Gratum igitur mihi est et iucundum,
meum a te officium requiri, et me rudem ac discalciatum a te, qui
plurimum vales et vere praecellis, non adspernari. O nobile ingenium
15 eb amoris amplitudine quam gratissimum! O sincerissimam chari¬
tatem et animum suauissimum! Non enim suffecit tibi haec eadem
verbis ingessisse, nisi etiam veterum studio rem ipsam manifestius
et efficacius contenderis persuadere. Duos itaque ecclesiae duces cum
scientia tum vita perfectissimos, Hieronymum loquor et Augustinum,
2o mihi exemplo proponis, qui cum esse vna minus poterant quam
volebant, animorum coniunctione paribusque studiis ita coniuncti
sunt vt alter alterius animum et beneuolentiam non nesciret.
Praeterea ad tuae charitatis accedit cumulum quod me non solum
sanctorum exemplo excitare volueris ad scribendum, verum etiam
25 praeceptorem tradere quem imiter ad ornatum. Quod igitur
Laurentium Vallensem me lectitare tam vehementer exoras, et risum
mihi fecit et fructum. Nescio quo oculos tuos perdideris (iam enim
ioco ludimus) vt illum mihi proposueris imitandum, aduersus quem
plurimi non contemnendae doctrinae viri consertis, vt aiunt, manibus
30 iurata noscuntur praelia suscepisse. Nunquid tibi excidit quanta in
illum Poggius, vir eloquentiae admodum peritus, iactet incendia?
An vtile tibi videbitur tuum illi amicum commisisse, cuius sine
inuidia studiis non poterit inhaerere? Circumlatrat multorum in¬
stantia illum definiens haud legi debere, qui nescit, vt inquiunt,
35 nisi litteras et apices cauillare. In Laurentium inuehitur Poggius
tali tetrasticho :