Skip to main content
mobile

Nainuwa

  • Search
  • Collections
Englishen
  • Italianoit
LoginRegister
  • Volume Overview
  • Page
  • Text
  • Metadata
Preview
edr_000025/0000

MB_026_B_004

  • Preview
  • PDF
  • Show Metadata
  • Show Permalink
Total Pages
657
Collection
Erasmo da Rotterdam
edr_000025/0138
  • Volume Overview
  • Page
  • Text
  • Metadata
Page 139 [139]
  • Preview
  • Show Permalink
  • JPG
  • TIFF
  • Prev
  • Next
edr_000025/0138

OCR

1489] FROM CORNELIUS GERARD 111 Vide ergo si me recte illi commiseris, quem tanquam hominem famosum et mordacem totus persequitur orbis. Verum haec interim iocati sumus. Porro quantum ex eius libris ad tuam commonitionem fructum cepi, tuo iudicio (si tamen arrogans non videor) et ex hoc iam currenti stylo facillime deprehendes. 45 Denique quam gratissimum mihi fuerit quod doctores tuos mihi significas, non facile dixerim. Manifestas enim ex hoc sincerissimam sine omni tnuidia charitatem, et (quod paucissimorum est) secretorum tuorum mihi communem te(cum) facere gaudes supellectilem. Vale. 2395, From CORNELIUS GERARD. (Lopsen.) (July 1489 ?) CORNELIVS GOVDANVS ERASMO ROT. VIRO VNDECVNQVE DOCTISSIMO S. LB. App. 419. Srewiricasti litteris tuis, mi Erasme charissime, maiorem in modun te admirari, cur Hieronymum Balbum Parisiis commorantem solum dixerim, qui veterum vestigia in suis carminibus prae cunctis rectius imitetur. Innumeros enim hac tempestate videre tibi videris litteratissimos, qui se ad veterum eloquentiam tam in metro quam 5 in prosa non parum repraesentent. Atque per singulos discurrens rem mihi fecisse videris gratissimam, dum nostram quoque Germaniam non paucos tum oratoriae tum poeticae doctissimos euidenter probas edidisse. Ratum habeo et periucundum quod dicis, sed a mea me sententia non auellis Verum vt haec, quae non arroganter de 10 Hieronymo dixi, me rationabiliter quoque dixisse intelligas, operae pretium mihi videtur, vt quod verbis ingessi, rebus ipsis manifestem. Igitur, vt altius aliquid pro maiori intellectu repetam, nouimus poesim Graece fictionem dici Latine. Hac itaque nominis interpretatione praecognita, in omni poemate duo esse necessaria veteres 15 tradiderunt, faciem scilicet et sententiam. Faciem autem appellant id quod primo quidem littera legentibus repraesentet; sententiam vero, quod sub metaphora intelligi voluit qui poema conscripsit. Consequens ergo est vt ille poeta aut saltem poesim doctus censeatur, qui vel in sententia, vel in facie, vel in eorum vtroque concinit 20 fictionem; quod si secus actum est (vt commentatori placet), non poema poeta, sed versus versificator composuisse iudicatur. His itaque pro rationabili conclusione praeassumtis ad nostrum Hieronymum redeo, vt illum sine omni iniuria tuis, qui adhue in carne superstites sunt (nam de vita functis taceo), iudico praeferendum. 25 Nam praeter eum hoc tempore eorum quos legi inuenio neminem 24, 42. mordacem] cf. Ep. 26. 86 seq. 25.1. significasti] Ep. 23. 52 seq.

Structural

Custom

Image Metadata

Image width
1531 px
Image height
2581 px
Image resolution
300 px/inch
Original File Size
924.59 KB
Permalink to jpg
edr_000025/0138.jpg
Permalink to ocr
edr_000025/0138.ocr

Nainuwa

LoginRegister

User login

CAPTCHA
This question is for testing whether or not you are a human visitor and to prevent automated spam submissions.
I forgot my password
  • Search
  • Collections
Englishen
  • Italianoit