Skip to main content
mobile

Nainuwa

  • Search
  • Collections
Englishen
  • Italianoit
LoginRegister
  • Volume Overview
  • Page
  • Text
  • Metadata
Preview
edr_000025/0000

MB_026_B_004

  • Preview
  • PDF
  • Show Metadata
  • Show Permalink
Total Pages
657
Collection
Erasmo da Rotterdam
edr_000025/0137
  • Volume Overview
  • Page
  • Text
  • Metadata
Page 138 [138]
  • Preview
  • Show Permalink
  • JPG
  • TIFF
  • Prev
  • Next
edr_000025/0137

OCR

‘E ro SELL N, 110 LETTERS OF ERASMUS [1489 enim iampridem ex te petii et omnibus semper votis exposcere non desinam, pro tua singulari beneuolentia et insita suauitate, ne dicam 5 spontaneus, assensisti, sed et ad preces nostras cumulum adiecisti. Scribis enim (nec te inaniter scripsisse crediderim) nihil rerum esse quod te maiori affecerit gaudio, quam vt paribus nos studiis exercitemus, et crebris epistolis nostram nobis absentiam vindicemus. Quae omnia, mi Erasme, vt te quamplurimum amem efficiunt, et tecum 1o per litteras saepius loqui non omittam, et quidem iuste. Nam sicut contumeliosi est, teste Tullio, male respondere, ita et superbi nihil velle responsi rependere. Gratum igitur mihi est et iucundum, meum a te officium requiri, et me rudem ac discalciatum a te, qui plurimum vales et vere praecellis, non adspernari. O nobile ingenium 15 eb amoris amplitudine quam gratissimum! O sincerissimam charitatem et animum suauissimum! Non enim suffecit tibi haec eadem verbis ingessisse, nisi etiam veterum studio rem ipsam manifestius et efficacius contenderis persuadere. Duos itaque ecclesiae duces cum scientia tum vita perfectissimos, Hieronymum loquor et Augustinum, 2o mihi exemplo proponis, qui cum esse vna minus poterant quam volebant, animorum coniunctione paribusque studiis ita coniuncti sunt vt alter alterius animum et beneuolentiam non nesciret. Praeterea ad tuae charitatis accedit cumulum quod me non solum sanctorum exemplo excitare volueris ad scribendum, verum etiam 25 praeceptorem tradere quem imiter ad ornatum. Quod igitur Laurentium Vallensem me lectitare tam vehementer exoras, et risum mihi fecit et fructum. Nescio quo oculos tuos perdideris (iam enim ioco ludimus) vt illum mihi proposueris imitandum, aduersus quem plurimi non contemnendae doctrinae viri consertis, vt aiunt, manibus 30 iurata noscuntur praelia suscepisse. Nunquid tibi excidit quanta in illum Poggius, vir eloquentiae admodum peritus, iactet incendia? An vtile tibi videbitur tuum illi amicum commisisse, cuius sine inuidia studiis non poterit inhaerere? Circumlatrat multorum instantia illum definiens haud legi debere, qui nescit, vt inquiunt, 35 nisi litteras et apices cauillare. In Laurentium inuehitur Poggius tali tetrasticho : Nunc postquam manes defunctus Valla petiuit, Non audet Pluto verba Latina loqui. Iuppiter hunc superis dignatus honore fuisset, 40 Censorem linguae sed timet ipse suae. 6. Scribis] Ep. 23, 18-21. 11. Tullio] Ep. Fam. x. 10. zo. proponis] Ep. 23. 13-8. 26, exoras] Ep. 23. 106-10, 81. Poggius] For his invectivae against Valla see Voigt, ii. 148 seq. The verses in Il. 37-40 are not in Poggio’s printed works,

Structural

Custom

Image Metadata

Image width
1587 px
Image height
2615 px
Image resolution
300 px/inch
Original File Size
939.47 KB
Permalink to jpg
edr_000025/0137.jpg
Permalink to ocr
edr_000025/0137.ocr

Nainuwa

LoginRegister

User login

CAPTCHA
This question is for testing whether or not you are a human visitor and to prevent automated spam submissions.
I forgot my password
  • Search
  • Collections
Englishen
  • Italianoit