OCR Output

1489] FROM CORNELIUS GERARD 101

propriae vilitatis rubore conficior, dum tuis me immeritum laudibus

non parum exornasti, Tanta enim et tam magnifica de me sentis 5
et scribis, vt propemodum amicis meis de me inuidiam fecisse
videaris. Verum si errorem, qui de pietate procedit, non semper
ecclesiastica damnat religio, nec te quoque nostris plus aequo laudi¬
bus amoris errore immorantem contendant velim suggillare ; itaque
necesse erit vt, dum tuum in me errorem condemnauerint, et Petri
feruorem passionem Domini non ferentem vincantur condemnare.
Praeterea cuncti velim recognoscant nec te posse adulari, nec me
aut vituperio commoueri aut immerita laude delectari. At dum

fe

o

haec seribimus, forsan nouum calumniandi laqueum amicis nostris
conteximus, vt dicant esse turpius ore proprio meas laudes depro¬
mere quam fuerat ab alieno suscepisse. Quapropter vt ad liquidum
aemulis nostris satisfaciam, quod verbis dixi, factis ostendam.
Credo equidem ex hoc posse contingere, quo vel tandem a sua
vesania reuocati et tuas in me laudes et meum in te amorem non
potuerint non amare. Audiant qui velint, irrideant qui non credent. 20
Olim igitur cum ille noster amicus de tua mihi industria plurima
recitasset, animum cepi tecum amicitiae foedus aggregare et longi
itineris distantiam crebris intercurrentibus epistolis releuare. Tum
primum in obsidem illi dedi diui Nicolai historiam a me rudi metro
conscriptam, hoc tamen praecauto vt tua prius carmina (fatebor
enim) diligenter prospiceret, et si rem aequis certare pedibus
iudicasset, nostras quoque ineptias tibi communes faceret. Verebar
enim (nam famam tui nominis iampridem Iohanne nostro narrante
cognoueram)—verebar, inquam, me tuo incomparabili vincendum
ingenio et meae temeritatis confutandum opprobrio, quippe qui
tuis disertis auribus meos furfures iniecissem. Sin autem te (quod
et indubie tune suspicabar et nunc cum summa cordis gratulatione
expertus sum) potiori quidem gradu videret incedere, meum interim,
quem sibi commiseram, palefredum tortuosum domi retineret
absconditum. Hac igitur occasione dementiae suae nactus vesaniam, 3
demum ad me regrediens insinuat te carmina quidem nostra legisse
sed, vbi legeras, caperatam frontem ducere, rhinoceronteum nasum
portendere, deridere, corrodere (vt suis verbis vtar), ea circumquaque
dilaniare. His itaque acceptis haud iniuria vituperiis, Deum testor
nihil me commotum fuisse, sed digna reputabam me meis ineptiis 40
conuitia recepisse. Verum de his ex hoc et in perpetuum supersedere
decreui, ne vel amicum nostrum et modo conuersum impatienter
commaculem vel iam sopitos resuscitem ignes. Atque hoe propterea

H
on

N

en

wy
°

on

15. esse scripsi : me LB.

21. amicus] Martin. Ep. 19. 2. 28. Iohanne] Cf. Ep. 20. 2.