OCR
1489] FROM CORNELIUS GERARD 101 propriae vilitatis rubore conficior, dum tuis me immeritum laudibus non parum exornasti, Tanta enim et tam magnifica de me sentis 5 et scribis, vt propemodum amicis meis de me inuidiam fecisse videaris. Verum si errorem, qui de pietate procedit, non semper ecclesiastica damnat religio, nec te quoque nostris plus aequo laudibus amoris errore immorantem contendant velim suggillare ; itaque necesse erit vt, dum tuum in me errorem condemnauerint, et Petri feruorem passionem Domini non ferentem vincantur condemnare. Praeterea cuncti velim recognoscant nec te posse adulari, nec me aut vituperio commoueri aut immerita laude delectari. At dum fe o haec seribimus, forsan nouum calumniandi laqueum amicis nostris conteximus, vt dicant esse turpius ore proprio meas laudes depromere quam fuerat ab alieno suscepisse. Quapropter vt ad liquidum aemulis nostris satisfaciam, quod verbis dixi, factis ostendam. Credo equidem ex hoc posse contingere, quo vel tandem a sua vesania reuocati et tuas in me laudes et meum in te amorem non potuerint non amare. Audiant qui velint, irrideant qui non credent. 20 Olim igitur cum ille noster amicus de tua mihi industria plurima recitasset, animum cepi tecum amicitiae foedus aggregare et longi itineris distantiam crebris intercurrentibus epistolis releuare. Tum primum in obsidem illi dedi diui Nicolai historiam a me rudi metro conscriptam, hoc tamen praecauto vt tua prius carmina (fatebor enim) diligenter prospiceret, et si rem aequis certare pedibus iudicasset, nostras quoque ineptias tibi communes faceret. Verebar enim (nam famam tui nominis iampridem Iohanne nostro narrante cognoueram)—verebar, inquam, me tuo incomparabili vincendum ingenio et meae temeritatis confutandum opprobrio, quippe qui tuis disertis auribus meos furfures iniecissem. Sin autem te (quod et indubie tune suspicabar et nunc cum summa cordis gratulatione expertus sum) potiori quidem gradu videret incedere, meum interim, quem sibi commiseram, palefredum tortuosum domi retineret absconditum. Hac igitur occasione dementiae suae nactus vesaniam, 3 demum ad me regrediens insinuat te carmina quidem nostra legisse sed, vbi legeras, caperatam frontem ducere, rhinoceronteum nasum portendere, deridere, corrodere (vt suis verbis vtar), ea circumquaque dilaniare. His itaque acceptis haud iniuria vituperiis, Deum testor nihil me commotum fuisse, sed digna reputabam me meis ineptiis 40 conuitia recepisse. Verum de his ex hoc et in perpetuum supersedere decreui, ne vel amicum nostrum et modo conuersum impatienter commaculem vel iam sopitos resuscitem ignes. Atque hoe propterea H on N en wy ° on 15. esse scripsi : me LB. 21. amicus] Martin. Ep. 19. 2. 28. Iohanne] Cf. Ep. 20. 2.