dixerim vt amici nostri recognoscant vniuersi, vt nulla me tuis
45 laudibus infectum superbia, ita nec vlla tuis (vt arbitrabar) conuitiis
permotum iracundia.
Caeterum omissis inuidorum cauillationibus, quo ego tuas laudes
susceperim animo, paucis accipe. Credo equidem te, mi Erasme
dulcissime, hac de causa tuis me laudibus adornasse, quatenus meam
50 pusillanimitatem tolleres et ignauiam, vt ad currendum tecum in
litteratoriae exercitationis stadio me exacueres, et vel sic de rudi
discipulo tui vteunque similem facere potuisses. Commendabilis
est vere illa laudatio, quae tantum amico fructum aduehit et
adulationis vitium non admittit. Laudis enim cupiditas et timor
55 ignominiae, Iulio teste, ad virtutem excitant. Nam dum quisque
laudes expetit, bonis se moribus, quibus illas mereatur, et studiis
digne componit. Quid dicam de praestantissimis quibusque viris,
quos propterea memorabili nomine celebrat posteritas, quia laudis
cupidi ad quaeque pericula subeunda cum pro honestate vitae tum
6o pro patriae liberatione se promtissimos reddidere? Mentiar, si non
vnum e veteribus exemplum protulero. Et, vt Fabios, Fabritios,
Scipiones, Camillos, ac primos quosque Romani nominis viros
praeteream, Annibalem solum in medium adducam. Is itaque
cum adhuc propemodum puer esset (quia Tuno dabat mentem laudum
65 spe corda fatigans) tractabat secum
Egates abolere, parentum
Dedecus, et Siculo demergere foedera ponto.
Oportunum igitur fateamur oportet et vtile nonnunquam tepidos
et remissos laudum stimulis agitare et ad quaeque virtutum opera
7° bonarumque artium studia laudulentis, vt ita dicam, ictibus fortiter
excitare. Concludam itaque et dicam nulla te culpa apud aemulos
posse notari, qui tuis amicum laudibus proficere coegisti. Sileant
ergo necesse est et mutuis nos laudibus permittant proficere et suis
se odiis non desinant lacerare. Vale et bonis operibus Deo feruenter
75 inseruire stude.