Caeterum quod scribis, vt tuo De Morte opusculo limam diligenter
adhibeam, certiorem te reddo; legi quidem iampridem tum illud,
tum insuper Belli Traiectensis historiam, et item diui Nicolai, vt
110 admiranda orationis venustate, ita plurima sententiarum affluentia
abs te conditam: sed ea, mi Corneli, longe digniora visa sunt quam
quibus ego asini manum limaturus admoueam. Nec quidquam me
scire arbitror quod tu nescias. Sed plerumque, inquies, etiam
eruditissimis in longo opere quaedam subrepunt maculae, quas aut
115 incuria aut immodica occupatione ad vnguem castigare nequeunt,
istos tuos mihi obiiciens versiculos :
Non etenim sic quisque sua perfectus in arte est,
Quin fugiat celeres publica menda manus,
Sed, Corneli carissime, quidquid tibi Argo subrepserit, id nec meis
120 caecutientibus oculis facile deprehendi poterit. Verum iam, vt su¬
spicor, id mihi ingesturus es quod vulgo dicitur, plus vident oculi
quam oculus. In hoc sane fateor omnem mihi excusandi aditum
praeclusisti. Itaque, frater amantissime, si sic tibi visum, si isthaec
tibi stat sententia, malo tibi hac in re, tametsi longe meis viribus
125 impar est, morem gerere quam tuam in me laedere charitatem.
Veruntamen ne id quoque te lateat, tuum De Morte opusculum
iampridem apud nos esse desiit. Martino enim, qui attulerat,
restituimus. Tuum igitur fuerit curare vt huc quam primum redeat ;
ego omnem inpendam operam, si quid in eo (quod minime reor)
130 maculae offendero, id sedulo annotem, atque tuo nihilominus acumini
quidquid ego limauero relimandum tradam. Vale, Corneli suauissime,
meque, vt facis, ama. Ex Stein, Idus Maias.
20. 107. quod scribis] Ep. 19. 32seq. lian and forced to surrender on 3 Sept.
109. Belli Traiectensis] The civil The war was, however, not finally ex¬
war in the diocese of Utrecht was at tinguished until 1492. The two com¬
its height in 1483; when the Hooks positions by Cornelius are unknown.
captured Utrecht and the Bp. in May, 116, versiculos] Not in the Apologia
but were quickly besieged by Maximi- norin thepoemsprinted by Molhuysen,